De inspiratione sacrae scripturae
p. 223
solum transeunter in ipso usu, at in Scriptura est permanenter, quia numquam cessat esse verbum divinum. Neque Scriptura sanctificat ut instrumentum mortuum, cum in ea sit „mystica verbi cum Spiritu Sancto unio intima et individua“. Unde quidam dicunt „verbum Dei esse aliquid Dei“ seu ἀπόρροιαν divinam. Non indiget Scriptura illustratione Spiritus Sancti, sed in ea est Spiritus Sanctus, qui per eam omnia efficit, quae sunt ad salutem necessaria.
Haec est illa doctrina de inspiratione Sacrae Scripturae, quae saeculis XVII et XVIII apud Lutheranos (e. g. Hollaz, Dannhauer, Baier) ita praevalebat, ut quicumque eam non admittebat, sese gravissimis impugnationibus et persecutionibus exponeret, quemadmodum experti sunt Rathmann, Georgius Calixtus, Musaeus . Vera quaedam bibliolatria obtinebat. Nitsche „Superintendens Generalis“ Gothanus (a. 1714) serio affirmabat Sacram Scripturam non esse dicendam creaturam, sed Deum . Eo usque paulatim Protestantes perducti erant per falsum suum principium fidei et doctrinae christianae regulam unicam, perspicuam, plane sufficientem esse Sacram Scripturam. Hanc practicam ad absurdum deductionem mox secuta est doctrina e diametro opposita, qua libris sacris omnis dignitas supernaturalis denegabatur, et sola humana ratio regula suprema in ordine etiam religioso statuebatur.
ART. IV.
DE RATIONALISMO BIBLICO IN GERMANIA.
231. Numquam quidem deerant, qui exaggeratam theologorum lutheranorum de Sacra Scriptura doctrinam impugnarent, ut ex ipsis Lutheri asseclis Calixtus, ex eius adversariis Carlstadt et Schwenckfeld, deinde Mystici et Pietistae, Faustus Socinus et Sociniani. Sed omissis his et aliis, qui magis viam praepararunt novis doctrinis, quam per se universalem et permanentem mutationem effecerunt, eversio theoriae „Scholasticorum“ lutheranorum praecipue facta est, quando ex Gallia et Anglia naturalismus et deismus in Germaniam inferri coeptus est medio circiter saeculo XVIII (Reimarus et alii). Studebant nonnulli, ut Carpzov, Baumgarten, Toellner, ope philosophiae Wolffianae, saltem essentialia veteris doctrinae biblicae servare, concedentes in Scriptura
J. A. Dorner, Geschichte der protest. Theologie, München 1867, 551 sq 554 sqq. Denzinger ait: „Als Joh. Musäus in Jena gegen die Behauptung eines gewissen Grosse, dass die Annahme von Barbarismen und Solöcismen in der Schrift eine Blasphemie gegen den Heiligen Geist sei, die Eingebung der Worte als bestreitbar dargestellt hatte in einer Disputatio de stylo N.T. (Jena 1641), erhoben sich die Wittenberger Eiferer wüthend dagegen, und Musäus nahm seine Behauptung zurück (Der Jenischen Theologen ausführliche Erklärung über 93 vermeinte Religionsfragen zur Rettung besagter theologorum und der Universität Jena guten Leumund gestellt von J. Musäus, Jena 1677). In seiner Introductio in theologiam lehrt er die Verbalinspiration“ (Vier Bücher von der religiösen Erkenntniss II 240 sq).
Dorner I. c. 554 sq.