De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 227

tatum“ (Der Streit der Fakultäten), in quo inter alia ait theologorum non esse nisi ostendere, quid Scriptura statuat, Scripturam autem praeter praecepta moralia, unice ad vitam aeternam necessaria, etiam alia continere, „quae pertinent ad fidem historicam et respectu fidei religiosae ut vehiculum tantum sensibile (huic vel illi homini, huic vel illi aetati) utilia esse possunt, sed ad essentiam rei non pertinent. Iamvero Facultas biblico-theologica his rebus ut divinitus revelatis ita insistit, quasi earum fides ad religionem pertineat. Pugnat autem contra illam Facultas philosophica neque vult permittere, ut haec permisceantur cum iis, quae illa in se continet vera de religione proprie dicta“ . Ut componatur haec disputatio, statuit, quae sint principia exegetica, a quibus philosophia recedere non possit.

234. Fundamentale principium hoc est: „Locos Scripturae, qui continent doctrinas theoreticas ut sacras annuntiatas, quae omnem (etiam ipsum moralem) rationis conceptum superant, in favorem rationis explicare licet; illi vero loci, qui continent propositiones cum ratione practica pugnantes, necessario ita explicandi sunt.“ E. g. Scriptura docet resurrectionem mortuorum. Haec indifferenter se habet ad rationem practicam. Unde apostoli argumentatio: Nisi Christus resurrexit, inanis est fides nostra, non est rata. Sed neque hoc opus est, „nam argumenta esse inspirata, nemo dixerit“. Apostolus voluit solum dicere nos habere rationem admittendi Christum adhuc vivere, cum sit contra rationem admittere hominem tam perfectum post mortem non iam vivere. Haec persuasio Paulum movit ad credendum ut factum historicum, quod narrabatur ab aliis. Etsi haec est fabula, illa tamen veritas moralis, de qua agebatur, salva perstitit . Similiter eae narrationes biblicae, quae non congruunt cum iis, quae naturalis ratio de rebus physicis iudicat, explicandae sunt secundum postulatum rationis, „ne omni superstitioni et fraudi liber aditus pateat“.

Secundum principium est: Credere ea, quae non possunt cognosci, nisi revelantur, non est meritorium, et dubitare de his per se non est culpabile, quia religio solum postulat, ut recte agamus. Quae non referuntur ad recte agendum, non sunt pars religionis et saepe contra religionem. „Dubitatio

Ib. I 234.

„Schriftstellen, welche gewisse theoretische, für heilig angekündigte, aber allen (selbst den moralischen) Vernunftbegriff übersteigende Lehren enthalten, dürfen, diejenigen aber, welche der praktischen Vernunft widersprechende Sätze enthalten, müssen zum Vortheil der letzteren ausgelegt werden“ (Ib. I 236).

Paulus wollte nur sagen, „dass wir Ursache haben zu glauben, Christus lebe noch und unser Glaube sei eitel, wenn selbst ein so vollkommener Mensch nicht nach dem (leiblichen) Tode leben sollte, welcher Glaube, den ihm (wie allen Menschen) die Vernunft eingab, ihn zum historischen Glauben an eine öffentliche Sache bewog, die er treuherzig für wahr annahm und sie zum Beweisgrunde eines moralischen Glaubens des künftigen Lebens brauchte, ohne inne zu werden, dass er selbst dieser Sage ohne den letzteren schwerlich würde Glauben beigemessen haben. Die moralische Absicht wurde hierbei erreicht, wenngleich die Vorstellungsart das Merkmal der Schulbegriffe an sich trug, in denen er erzogen war“ (Ib. I 238).