De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 226

mento inveniri, Christum et apostolos se accommodasse Iudaeorum praeiudiciis, etsi sciverint opiniones esse falsas. Unde nostrum esse inquirere, quae ex hoc fonte fluxerint, et ea omnia e christiana religione expellere. Ea autem omnia esse expellenda, quae inepta sint ad pios in nobis animi motus excitandos . Haec doctrina, quae inde a medio fere saeculo XVIII inter Protestantes germanicos late spargi coepta est, quantum distet a Gerhardi, Calovii, aliorum sententia, quae usque ad initium eiusdem saeculi praevaluerat, opus non est explicare.

233. Rationalismum biblicum multum promovit Kant, quem quidam dicunt esse „philosophum protestantismi“, sicut S. Thomas sit philosophus catholicismi . Anno 1793 Kant edidit tractatum „De religione intra fines rationis purae“ (Religion innerhalb der Grenzen der bloßen Vernunft). In hoc tractatu statuit non esse religionem, quae mereatur hoc nomen, nisi naturalem, eiusque essentiam consistere in praeceptis moralibus rationis autonomicae. Revelationes supernaturales esse figmenta hominum, quibus conati sint religioni naturali maiorem auctoritatem addere. Huc pertinere libros Sacrae Scripturae. Quae in iis conveniant cum naturali ratione, recipienda esse, reliqua autem ita interpretanda, etiam per vim, ut cum ea consentiant; neque enim tam quaeri, quid illi auctores dixerint, quam quid dicere debuerint. Vaticinia, miracula, narrationes historicas esse inutilia ad religionem, ideoque pauiatim in eorum locum religionem naturalem subrogandam esse .

Ob hunc librum severe reprehensus a rege Borussiae Friderico Wilhelmo II et iussus a talibus in futurum abstinere , Kant respondit se plane abfuisse a consilio impugnandi religionem Christianam, sed se in futurum abstenturum esse a disputando de religione sive naturali sive revelata . Nihilominus postea, maiore libertate concessa, iterum a. 1798 ad hanc quaestionem rediit in libro „De lite Facul-

Ita in „Abhandlung von freier Untersuchung des Kanon“, Halle 1771 sqq.

F. Paulsen, Philosophia militans, Berlin 1901, 31 sqq.

I. Kants Schriften; Ed. Hartenstein VI, Leipzig 1839, 275 sqq 292 sqq 333 sqq 344 sqq 353 sqq.

„Unsere höchste Person hat schon seit geraumer Zeit mit grossem Missfallen ersehen, wir Ihr Eure Philosophie zu Entstellung und Herabwürdigung mancher Haupt- und Grundlehren der Heiligen Schrift und des Christenthums missbraucht; wie Ihr dieses namentlich in Eurem Euch ‚Religion innerhalb der Grenzen der blossen Vernunft‘, desgleichen in andern kleineren Abhandlungen gethan habt. Wir haben Uns zu Euch eines Besseren versehen, da Ihr selbst einsehen müsset, wie unverantwortlich Ihr dadurch gegen Eure Pflicht als Lehrer der Jugend und gegen Unsere, Euch sehr wohlbekannte, landesväterliche Absichten handelt. Wir verlangen des ehesten Eure gewissenhafteste Verantwortung und gewärtigen Uns von Euch, bei Vermeidung Unserer höchsten Ungnade, dass Ihr Euch künftighin nichts dergleiche werdet zu Schulden kommen lassen“ (l. c. I 204).

Ib. I 205 sqq.