De inspiratione sacrae scripturae
p. 229
ullam fidem historicam esse debitam et ad salutem necessariam. Historica testimonia Scripturae non sunt argumenta, quibus probantur doctrinae morales, sed exempla tantum, quibus hae doctrinae practice illustrantur .
235. Manifestum est Kantii doctrina negari Scripturae inspirationem et divinam eius auctoritatem, Nihilominus multi theologi protestantes hanc doctrinam receperunt et super eam novam theologiam dogmaticam construxerunt. Theologus dogmaticus rationalismi perfecti est I. A. L. Wegscheider . Modus procedendi est valde simplex. Proponuntur argumenta veterum theologorum lutheranorum, tum additur „epicrisis“, qua ostenditur illa argumenta nihil valere ad probandum ordinem supernaturalem, et potius omnia reducenda esse ad religionem naturalem. Ita epicrisis doctrinae de revelatione et inspiratione (§ 42) statim ab hac sententia orditur:
„Variae revelationis supernaturalis rationes multis librorum sacrorum locis commemoratae omnino ad populi cuiusque incultioris notiones atque narrationes mythicas . . . referri ideoque, sicut quaevis in rerum natura eventa ad leges naturae nobis cognitas revocari debent.“ Angelorum apparitiones, quae narrantur, historiae fundamentis destitutae sunt. Voces caelestes ex tonitruum fragore, somnia et visiones ex legibus psychologicis explicanda sunt. „Afflatus denique divinus seu inspiratio, quae proprie accepta repugnat ideae numinis, i. e. spiritus perfectissimi, hominisque libertatem et dignitatem intellectualem et moralem penitus tollit, quaeque, Scriptura Sacra teste, interdum et temere omnis generis hominibus, indignis etiam, concessa dicitur, explicanda est ex indole saeculi rudioris, effectus mirabiles et ipsos animi motus insolitos ad praesentissimam numinis efficaciam referentis.“ § 43: Sacra Scriptura tot defectibus et erroribus scatet, ut manifestum sit eam non esse opus divinum sed humanum. Multi libri sacri scripti sunt per amanuenses, de quorum inspiratione nihil constat. Scriptura ipsa de scriptione librorum plerumque nihil dicit, sed de solis sermonibus propheticis. Ipsi apostoli praeiudiciis imbuti erant et imperfectam tantum religionis cognitionem habebant. „Nec minus denique argumenta affert . . . ipsius dogmatis de inspiratione historia, quae . . . subtiliorem inspirationis formam saeculo demum XVII effictam esse certissime demonstrat.“ § 44: Itaque omnis revelatio et inspiratio revocanda est ad naturalem et mediatam, quatenus legati divini „oracula vere divina, i. e. et Deo digna et a Deo, omnis veritatis veraeque religionis auctore supremo, per naturalem quidem causarum seriem derivanda, effati sunt. Inspirationem vero scriptorum sacrorum in eo ponere licet, quod
Ib. I 267.
Ib. I 271. Hic addit: Dem Volke sei vorzutragen, nicht was man aus der Schrift herauszieht, sondern was man in sie hineinträgt, „nämlich den Text nur (wenigstens hauptsächlich) als Veranlassung zu allem Sittenbessernden, was sich dabei denken lässt, zu behandeln, ohne was die heiligen Schriftsteller dabei selbst im Sinne gehabt haben möchten, nachforschen zu dürfen“.
Institutiones theologiae dogmaticae christianae , Halae 1826.
Ib. 154 sqq. Ib. 158 sqq.