De inspiratione sacrae scripturae
p. 230
ii, Deo iuvante, ad cuius voluntatem et efficientiam, sicut quaevis animi sensa bona, ita suas quoque de religione sententias pie referebant, has scriptis consignasse putandi sunt, quae, etiamsi lectoribus tunc temporis tantum destinata fuerint, tamen ita comparata sunt, ut etiamnum religionis christianae notitia ac aevi quoque cultioris luminibus accommodanda inde hauriri possit. Sed coram communi populo dicta Scripturae in universum tantum ad Deum auctorem referenda sunt. „Narrationes autem de diversis revelationis modis in libris sacris propositae non ad unguem exigendae omninoque ad ideas illis substratas universales revocandae sunt, vel apud cultiores ad notiones mythicas et symbolicas de Deo, numen et efficaciam suam manifestante, ista aetate pervagatas referri et ex ipsis Scripturae Sacrae effatis purioribus tamquam ex Dei verbo iudicari debent. Quibus accurate perpensis facile intellegitur falsum esse, quod nonnulli finxerunt, reiecta vetere inspirationis doctrina quamvis Dei revelationem omnemque verbi divini cultum et honorem tolli.“
236. Mirum sane est, quomodo levissima haec doctrina hominum animos aliquando ita occupare potuerit, ut Wegscheider interdum trecentos circiter auditores lectionum suarum habuisse dicatur. At ipso etiamtum vivo haec gloria prorsus evanuit, et ipsius doctrina ut praecavendi exemplum exhibita est. Exegeta scholae huius aridae et insulsae est Gottlob Paulus, qui in libro „Manuale exegeticum“ (Exegetisches Handbuch, Heidelberg 1830), quaecumque in Novo Testamento narrantur miraculosa, ea ratione „ad leges naturae nobis cognitas“ revocavit, ut vel ab ipsis rationalistis irrideatur. Ceterum David Friedrich Strauss, qui illam „naturalem explicationem“ severe condemnat, non minus rationalista est et omnem inspirationem negat. Sicut omnia, quae in sacris libris naturaliter explicari nequeunt, vult esse mythos, ita docet inspirationis conceptum inde oriri, quod homines phaenomena psychologica, quae non perspiciant, ad numinis efficientiam referant, et internum impulsum cum aliis sua sensa communicandi fingant esse mandatum divinum (Glaubenslehre § 7). Libros Novi Testamenti, cum solum repraesentent religionem christianam in primo et imperfecto statu, non posse rationabiliter assumi ut normam religionis christianae nostrae aetatis magis excultae. Et alia similia, quae referre non vacat.
ART. V.
DE SEMIRATIONALISMO BIBLICO IN GERMANIA.
237. Erant quidem etiam initio saeculi XIX in Germania theologi protestantes, qui in oppositione ad rationalistas „supranaturalistae“ vocabantur, quia supernaturalem revelationem agnoscebant, ut Storr, Reinhard, alii. At hi quoque priorum Protestantium doctrinam de inspiratione reiciebant. Loco impulsus ad scribendum et suggestionis
Institutiones theologiae dogmaticae christianae 162 sqq.