De inspiratione sacrae scripturae
page 27
CAPUT I. IUDAEORUM DOCTRINA DE INSPIRATIONE BIBLICA.
ART. I. DE FIDE VETERIS SYNAGOGAE.
8. Prima mentio scripti sacri populi israelitici legitur Ex 24, 4 sqq :
„Scripsit autem Moyses universos sermones Domini, et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel, misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras, partem autem residuam fudit super altare. Assumensque volumen foederis legit audiente populo, qui dixerunt: Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: Hic est sanguis foederis. quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.“
Hic igitur est „liber foederis“, quo vetus regnum theocraticum, figura futuri regni messianici, initiatum est (cf. Hebr 9, 19 20). Qui liber continebat leges, quas Moyses a Deo acceperat et quas populo promulgare debebat. Promulgavit autem non viva voce tantum, sed etiam litteris mandavit. Postea aliae leges additae et pariter a Moyse scriptae sunt (Ex 34, 27) et in latere arcae foederis repositae (Dt 31, 24 sqq), in qua etiam erant duae tabulae lapideae, in quibus Deus miraculoso modo scripserat decem mandata (Ex 24, 12; 32, 15 sq; 34, 1 sqq 29. Dt 9, 10; 10, 1 sqq). Volumina autem legis describenda erant secundum exemplaria a sacerdotibus accepta (Dt 17, 18). Itaque sacerdotum erat exemplaria typica servare. Porro publica lectio legis facienda erat.
„Praecepitque [Moyses] eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Dei tui, in loco, quem elegerit Dominus, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis et in unum omni populo congregato, tam
Iam Ex 17, 14 Moyses iubetur scribere comminationem contra Amalec; sed ibi nondum apparet agi de libro sacro totius populi.