De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 12

viris quam mulieribus, parvulis et advenis, qui sunt intra portas tuas, ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, impleantque omnes sermones legis huius“ (Dt 31, 10 sqq).

Post mortem autem Moysis Deus non solum Iosue commendavit: „Non recedat volumen legis huius ab ore tuo, sed meditaberis in ea diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia, quae scripta sunt in eo“ (Ios 1, 8), sed ipse quoque Iosue quaedam addidit „in volumine legis Domini“ (Ios 24, 26). Postea Samuel „locutus est ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino“ (1 Rg 10, 25).

His igitur manifestum est iam antiquis temporibus populum iudaicum suos habuisse libros sacros, qui speciali modo ad Deum referebantur. Nam non Moyses tantum, sed etiam Iosue et Samuel Spiritu Dei repleti erant et loquebantur et scribebant, quae a Deo acceperant (Dt 24, 9. Ios 4 sqq. 1 Rg 3 sqq), quare et prophetae vocabantur.

Videntur autem veterrimi hi libri temporibus pessimorum regum Manasse et Amon partim periisse partim absconditi esse, usque dum sub rege Iosia iterum inventi sunt.

„Dixit Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini, deditque Helcias volumen Saphan. . . . Narravit quoque Saphan scriba regi dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua. . . . dicens: Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est; magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est in eo. . . . Ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum, legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. Stetitque rex super gradum et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo“ (4 Rg 22, 8 sqq).

Itaque hoc quoque testimonio probatur Iudaeos illa aetate habuisse sacros libros .

9. Iamvero sicut Moyses, Iosue, Samuel erant prophetae, qui vel voce vel scripto mandata Dei populo annuntiabant, ita post eos alii prophetae exstiterunt, quemadmodum Deus promiserat (Dt 18, 15 sqq). Tales viri erant Michaeas (3 Rg 22, 7 sqq), Elias (4 Rg 1, 3 sqq), Eliseus (4 Rg 2, 1 sqq), Isaias (4 Rg 19, 1 sqq), alii multi. Praeter hos alii viri Spiritu Dei repleti sacra carmina composuerunt ad Deum laudandum et divinam sapientiam homines docendam. „Dixit David, filius Isai; dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psaltes

Cf. de hac re Hummelauer, Comment. in Deuteron., Parisiis 1901, 83 sqq.