De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 254

ubique apparent; nihilominus quod attinet facultatem sanctificandi homines, nullus alius liber cum Scriptura comparari potest. Theoria vero inspirationis a Monod nulla exponitur, quia nolebat agere in intellectum, sed in pios affectus hominum.

Sicut Monod ex ratione pietistica, ita A. Coquerel via rationalistica restringebat inspirationem .

Negat inspirationem verbalem, concedit solam supernaturalem transmissionem idearum. Deus, utpote ens intellegens et amans, non potuit se non revelare hominibus. Quomodo haec revelatio facta sit, ignoramus, nisi quod omnino dicendum est eam factam esse conformiter cum natura humana. Unde sua sponte variae limitationes inspirationis colliguntur. Deus imprimis inviolatam esse voluit libertatem humanam; itaque non cum tanta evidentia revelationem hominibus obiecit, ut hi irresistibili potentia opprimerentur. Secundo noluit dare tam completam revelationem, ut exercitio rationis humanae non iam ullus campus pateret. Unde revelatio non solum continet multa obscura, sed in iis, quae ad scientiam naturalem attingunt, etiam errores. Tertio revelatio nobis transmissa est per linguam humanam, lingua autem externa numquam est adaequata expressio internorum conceptuum. Unde sub hoc triplici respectu inspiratio limitatur. Exsistere autem inspirationem admittendum est non propter testimonium scriptorum sacrorum neque propter specialem indolem Scripturae vel religionis christianae, sed propter vaticinia impleta et miracula.

262. Alius theologus calvinianus, qui prius sententiam doctoris Gaussen secutus fuerat, sed postea ab ea plane defecit, est Edm. Scherer, qui, cum intellexisset se non iam posse consentire cum doctrina ecclesiae Genevensis, anno 1849 renuntiavit muneri professoris theologiae, quo Genevae fungebatur, et rationes huius rei exposuit libello „La Critique et la Foi“ (Paris 1850).

Obiecit ecclesiae calvinisticae, quod loco illius auctoritatis, quam ecclesia catholica agnoscit, plane arbitrarie novam auctoritatem visibilem creaverit constituendo Scripturam unicam, perfectam, infallibilem regulam fidei. Hoc autem principium neque ex historia neque ex religiosa singulorum hominum experientia probari posse; multo minus recentes textus et versiones considerari posse infallibilem regulam. Novum Testamentum non attribuere sibi inspirationem; et internam experientiam, si quid valeat, valere pro solis doctrinis religiosis. „Qui sentit Deum sibi loquentem hoc vel illo dicto Pauli vel Ioannis, non sentit idem in genealogia aliqua.“ Argumenta aprioristica esse inefficacia in hac materia. Praeterea negata infallibilitate ecclesiae totum canonem fieri incertum, nihil autem iuvare, si quis sciat esse libros inspiratos, et nesciat, quinam sint. Neque vero, auctore Scherer, cessat esse quis Christianus, si cessat fulcire fidem suam super „fundamentum caducum orthodoxiae protestanticae“. Novum Testamentum inspirationis praerogativa exutum non ideo minoris auctoritatis est, cum sit et maneat documentum reddens testimonium Iesu Christo, imbutum eius spiritu, proveniens ab apo-

A. Coquerel, Le Christianisme expérimental, Paris 1866, 137 sqq. L'Orthodoxie moderne, Paris 1855, 85 sq.