De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 253

doctrina restitueretur. Restituenda erat Scriptura in veterem dignitatem, qua erat regula fidei unica, sufficiens, absoluta, plane infallibilis.

Huius renovationis theologus dogmaticus erat L. Gaussen, qui opere, cui titulus: „Théopneustie ou pleine inspiration des Écritures“ (Paris 1840) veterem theoriam protestanticam omni vi defendere conatur. Scriptura, inquit, tota et totaliter Dei opus est, descendens a divina inspiratione. Est autem inspiratio „influxus mysteriosus et inexplicabilis, quem Spiritus divinus exercuit in auctores Scripturarum Veteris et Novi Testamenti, ut eos impelleret ad eas componendas tales, quales ab eorum manibus ecclesia recepit, et ut eos dirigeret vel in ipsa electione vocabulorum, quibus utuntur, et ut eos servaret immunes ab omni errore et omissione“ (p. 1 et 16). Quia Deus est, qui in Scriptura loquitur, rationi humanae non incumbit nisi officium tacendi et se cubiciendi. Nulla sub hoc respectu facienda est differentia inter varios Scripturae libros, quia omnium auctor idem Deus est, cuius humani scriptores instrumenta sunt. Instrumenta utique rationalia sunt, quorum peculiari indoli Spiritus Sanctus se accommodavit, ita ut neque personalitas humana evanesceret, neque expressio divina idearum divinarum per imbecillitatem humanam ullo modo detrimentum caperet. Potest tamen fieri, ut inspirati se plane passive habeant, immo ut Deus utatur instrumentis inanimis ad scribendum, sicut in convivio Baltassaris manus in pariete apparens scripsit. Non minus Deus omnia in Scriptura scripsit, etiam ipsa vocabula. Est autem inspiratio non donum permanens, sed influxus transiens, consistens in impulsione ad loquendum et scribendum et in suggestione idearum et verborum. Ulterius non possumus penetrare hoc mysterium, quia Spiritus Sanctus „numquam explicavit, quomodo cogitationes Dei infundat in cor alicuius fidelis discipuli, neque quomodo ponat verba Dei in ore prophetae“. Haec inspiratio non potest argumentis demonstrari, sed Scriptura ipsa est sibi sufficiens argumentum inspirationis suae, quam testatur. Obiectionibus, quae contra Scripturam moventur, respondendum non est per „evasiones“, i. e. per restrictionem inspirationis sive quoad res sive quoad verba, sed tenenda est inspiratio verbalis secundum totum rigorem. Si possumus difficultates solvere, solvamus; si non possumus, divinae auctoritati credamus. Non est maior arrogantia „quam hominis, qui agnoscens Scripturam esse librum divinum, audet sua manu in ea separare pura ab impuris, inspirata a non inspiratis, Deum ab homine“ (p. 239). Critica non excluditur quidem, at non est nisi ancilla ostiaria, cuius est aperire ianuam templi, non vero in ipso templo regnare. Ostendat genuinitatem librorum, authentiam versionum, inquirat quando et a quibus singuli libri scripti sint, aliaque similia. Sed postquam introduxit hominem in notitiam librorum divinorum, taceat, recedat; neque enim nostrum est iudicare de his libris, cum hi libri iudicaturi sint nos.

261. At aetas doctrinae tam „orthodoxae“ elapsa erat. Inter alios Adolphus Monod, qui initio eidem opinioni adhaeserat, postea aliter sentire coepit. In collectione sermonum: Adieux d' Adolph Monod à ses amis et à l'Église, octobre 1855 à mars 1856, capite vigesimo agit de Scriptura Sacra. Eam considerat non tam ut regulam fidei et doctrinae, quam ut normam vitae et morum. Deus in ea loquitur per homines ad homines. Hominum infirmitates et ignorantiae in ea