De inspiratione sacrae scripturae
p. 256
Praecipuus doctor huius scholae intermediae inter veterem „orthodoxiam“ et recentem rationalismum („Le tiers parti“) est E. de Pressensé.
Hic in opusculo „De l'Inspiration des Saintes Ecritures“ non consentit cum Jalaguier, qui e miraculis petit argumentum inspirationis, sed hoc argumento reiecto studet ex natura apostolatus derivare inspirationem. Inspiratio enim, inquit, neque realis neque verbalis est, sed personalis. Tota ecclesia primitiva erat apostolica, tota inspirata; at quidam discipuli a Christo specialiter electi maiorem in modum erant apostoli et inspirati, quia singulari ratione reddebant testimonium Iesu Christi. Cuius testimonii documentum authenticum est Scriptura Novi Testamenti, quae, utpote emanans ab ecclesia primitiva, insignitur qualitatibus testis immediati, sinceri, prudentis. „Scriptura est ipsa ecclesia apostolica cum opulentia et plenitudine inspirationis viventis, quae eam animabat.“ Unde ei convenit auctoritas non religiosa tantum, sed etiam dogmatica, quae non residet in hoc vel illo textu separatim sumpto, sed „in magna unanimitate testium biblicorum“. Quicumque legit Novum Testamentum cum recta dispositione, audiet conscientiae iudicium hunc librum esse vere divinum. Quo iudicio formato oritur obligatio se auctoritati Scripturae subieciendi et admittendi doctrinam, quam evidenter cognoscimus fuisse doctrinam ecclesiae primitivae. Hoc de toto valet, non de singulis dictis; nam infallibilitas Scripturae non est absoluta, sed relativa. Quomodo tamen divina et humana in Scriptura dignosci et separari possint, a defensoribus huius mediae sententiae non dicitur. Hinc fit, ut et ab orthodoxis et a rationalistis impugnentur et repellantur.
Inter Calvinistas gallicos non minus quam inter Lutheranos germanicos paucior in dies fit numerus „orthodoxorum“; multi quidem adsunt, qui mediam quandam viam tenere cupiunt, sed quia a perspicuis definitionibus abstinent, indeterminatis locutionibus contenti sunt et locis communibus pro argumentis utuntur, potius artificiose tegunt recessum a priore fide quam hanc fidem defendunt; contra vero rationalistae seu critici, ut se ipsos vocant, verbis minime ambiguis inspirationis dogma respuunt et plures pluresque asseclas numerant.
264. Horum criticorum organum litterarium est „Revue de Strasbourg“, ex qua Rabaud approbando haec de inspiratione collegit:
Non potest esse ulla auctoritas spiritualis; nam cum per fidem homo personaliter adhaereat veritati propter harmoniam naturalem, quae inter animam et hanc veritatem existit, excluditur auctoritas, quae postulat subiectionem propter considerationes veritati ipsi extraneas. Iesus dignitatem quidem suam manifestat, sed auctoritatem nullam imponit. Neque apostoli aliam auctoritatem habent nisi eam, quae sua sponte ex eorum superiore missione et charactere proveniebat. Desiderium habendi auctoritatem, cui se subieciant, est Christianorum iudaismo infectorum. Sive Catholici se summo pontifici sive Protestantes se Scripturae ut auctoritati dogmaticae subieciunt, utrique iudaizant. Eundum est immediate ad Iesum, qui sola est auctoritas.
Supplementum ad „Revue Chrétienne“, 1862.
Histoire de la doctrine de l'inspiration 280 sqq.