De inspiratione sacrae scripturae
p. 257
Ipse quoque est revelatio divina, quia revelatio non est cumulus mandatorum et promissorum Dei, neque est systema dogmaticum, mechanice descendens de caelo; sed est „communicatio intima inter Deum et hominem, qua Deus videtur et sentitur ab homine“; haec autem communicatio perfectissima fuit in Christo. Consequenter munus Scripturae fit simplicius et magnificentius. Proponendo nobis historiam Iesu Christi Scriptura est causa instrumentalis, qua in hominibus fides excitatur, conservatur, purificatur, etsi conceptus, quos primi discipuli sibi formaverunt de opere redemptionis, non possunt esse conceptus hominum nostrae aetatis. Relicta igitur inspiratione specifice diversa sacrorum auctorum, relicta quoque revelatione intellectuali, inspiratio dicenda est consistere „in manifestatione Spiritus sanctitatis annuntiati per Iesum Christum“. Auctores Novi Testamenti repleti erant hoc Spiritu, et hic Spiritus cum legentibus Scripturam se communicat. Haec inspiratio sua ipsius activitate se probat; alia probatio nec possibilis est nec requiritur. Haec inspiratio neque restringitur ad libros canonicos, cum alibi quoque inveniatur, neque in omnibus libris canonicis aequaliter invenitur, sed pro gradu, quo Iesum eiusque spiritum plus minusve vivide exhibent. Ceterum hic Iesus non est Deus-homo sensu veteris theologiae dogmaticae, sed homo sicut alii homines, in quo Ens supremum secundum cursum naturalem et leges ordinis moralis specialiter se manifestavit, et per quem adhuc eadem naturali via se manifestat. Unde notio inspirationis ut facti supernaturalis disparet. Scriptura est opus plane humanum, „non est opus immediatum et directum Dei; at ideo non minus est immensae utilitatis, quatenus multum praestat in educandis hominibus christianis etiam nostrae aetatis; manet enim puteus inexhaustus, ex quo mundus christianus semper hauriet sanctas et sublimes instructiones, quas ibi deposuerunt eminentissimi repraesentantes ordinis religiosi. Ipsa est potestas spiritualis, ipsa habet inspirationem religiosam. Per traditiones, quas conservat, per exempla fidei et pietatis, quae proponit, per excelsas individualitates morales, quarum est echo, per vitam, praedicationem, personam Iesu Christi, quibuscum nobis directam communicationem conciliat, Scriptura supereminet super omnes alios libros sacros, idque iam ratione fortissimae vitae religiosae, cuius est expressio. Nihilominus inter eam et illos libros gradus tantum differentia intercedit.“
Ipsum opus Eduardi Rabaud, „coronatum per venerabilem societatem Pastorum Genevensium“, satis superque ostendit, inter Calvinistas non magis quam inter Lutheranos veterem inspirationis theoriam, qua olim tam confidenter utebantur contra ecclesiam catholicam, plane esse collapsam. „Haec notio inferior inspirationis quodammodo magicae et mechanicae hac nostra aetate non iam recipitur.“ Unde mirum non est, quod a Calvinistis liberalibus Scriptura non minus, immo saepe peius tractatur quam libri profani, ut ostendit exemplum theologorum hollandicorum Loman, Pierson, Naber, Völter, van Manen, et theologi helvetici Steck, qui varia scripta Novi Testamenti miserum in modum critice discerpserunt.
Rabaud, Histoire de la doctrine de l'inspiration 293 sq.
Ib. 339.