De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 265

inspirationem sacrorum librorum non specialiter inquisierunt , quia ne novatores quidem contra eam disputarunt. Theologi vero, qui post Concilium Tridentinum venerunt, huius Concilii decreta ita respiciunt, ut ea ante omnia ob oculos penenda videantur.

Decreta huc pertinentia facta sunt die 9. Aprilis 1546. Sunt autem haec:

„Sacrosancta, oecumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, praesidentibus in ea iisdem tribus apostolicae sedis legatis, hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut sublatis erroribus puritas ipsa evangelii in ecclesia conservetur, quod promissum ante per prophetas in Scripturis sanctis Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, proprio ore primum promulgavit, deinde per suos apostolos tamquam fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae omni creaturae praedicari iussit; perspiciensque hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ab ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis, Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt, orthodoxorum Patrum exempla secuta, omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem tum ad mores pertinentes, tamquam oretenus a Christo vel a Spiritu Sancto dictatas et continua successione in ecclesia catholica conservatas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur.

Ut unum saltem specimen habeatur, quaedam excerpam ex opere Ioannis Driedonis „De ecclesiasticis scripturis et dogmatibus“ (edito Lovanii 1533; hic saltem est annus dedicationis), cuius operis tribus primis libris agit de Sacra Scriptura, et quidem de historia canonis, de versionibus et sensibus Sacrae Scripturae, de principiis hermeneuticis. Est igitur haec pars operis introductio in Sacram Scripturam.

De inspiratione haec fere habet (fol. 1 sqq): „Sola illa Scriptura est divina, quae per Spiritum Dei est aspirata et per eos, qui Spiritu Dei sunt locuti, administrata, pura, integra, stabilis. Pura quidem, hoc est, absque commixtione ullius falsitatis. Stabilis, quia verbum Dei verbum permanens in aeternum. Integra autem omnia, quae sunt ad salutem necessaria humano generi, commonstrans aut per se ipsam plano sermone, aut per ecclesiam catholicam, quam ut veritatis magistram indicat iussitque audiri. . . . Proposita omnibus tamquam eiusdem Spiritus Sancti depositum, certissimis suis definitum voluminibus . . . ex quibus tota salutis nostrae via discenda est, ex quibus cotidianus vitae nostrae panis est colligendus . . . de quibus utrum verum et rectum sit, quidquid illic assertum reperitur, omnino dubitare non licet. . . . Scripturae igitur Sacrae, cum sint eloquia divini Spiritus, loquentis per prophetas et apostolos sibi invicem succedentes, et de rebus divinis secundum temporum successiones gestis, non totae simul, sed per succedentes sibi invicem Patres, prophetas videlicet et apostolos, sunt nobis administratae. . . . Demonstramus Scripturam esse divinam et canonicam per testimonium ecclesiae. . . . Esdras Scripturas Sacras dispersas [Veteris Testamenti post captivitatem babylonican] superstites eodem Spiritu, quo ante scriptae fuerant, restituit aliasque litteras hebraicas, quibus nunc utimur, repperit“ et quaedam ad Pentateuchum addidisse creditur, ut de morte et sepultura Moysis. Ostendit omnes libros Sacrae Scripturae, etiam deuterocanonicos, a Patribus habitos esse sacros et inspiratos. „De catalogo igitur librorum Sacrae Scripturae . . . quae [volumina] per Spiritum Sanctum inspirata et conscripta creduntur ecclesiae tradita . . . haec hactenus dicta sufficiant.“