De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 264

cum documentis scriptis aliorum populorum. At quo minus seiungimus libros nostros sacros ab aliis litteris humanioribus et religiosis, eo rectius agimus. c) Dicamus sic: Scriptura est inspirata, quia et quatenus homines inspirat. Ei autem inesse vim religiose inspirandi, quivis experientia discere potest. Sic sentiemus Spiritum divinum flantem in Scriptura, etsi multos in ea errores in rebus non religiosis negare non possumus. d) Persuadeamus nobis Scripturam nolle dare instructiones scientificas, sed velle in nobis reproducere eum Spiritum, quo ipsa repleta est. Haec vis reproductiva Spiritus est inspiratio Scripturae. Qui has quattuor vias simul iungere novit, omnibus difficultatibus ex theoria inspirationis emanantibus liberabitur. Non indigemus ulla theoria. Scriptura exhibet Christum, Christus est veritas, ad quam amplectendam anima creata est; unde ubi sibi obviam funt, inter se norunt. Hoc nulla critica inquisitio impedire potest .

271. Itaque quomodo Anglicani, viam mediam tenentes, inspirationis vocabulum retinere studeant, rem vero ipsam negent, his exemplis patet. Paucissimi veterem doctrinam defendunt . Permulti vero de hac doctrina nihil curantes Scripturam Veteris et Novi Testamenti nihil aliud esse volunt nisi libros refertos fabulis, ex quibus summa tantum arte et diligentia pauca grana veri colligi possint, quemadmodum inspicienti „Encyclopaediam Biblicam“, quae his ultimis annis Londini prodiit, statim patebit. Presbyterianos quoque in Scotia a radicalismo critico non multum abesse ostendunt folia theologica „The Expository Times“ . Idem valet tam de Episcopalistis quam de Presbyterianis in America, ubi soli fere illi Lutherani, qui „Missouriani“ vocantur, inter Protestantes „orthodoxam“ inspirationis doctrinam propugnant, quare ab aliis vehementer reprehenduntur, ut e. g. in Germania ab O. Scholze libro: „Gegen die Missourische Inspirationslehre“ (Hermannsburg 1891).

Sed haec de initiis, progressibus, ruina doctrinae protestanticae de inspiratione dicta sufficiant.

CAPUT VI. DE THEOLOGIS CATHOLICIS POST CONCILIUM TRIDENTINUM.

ART. I.

DE CONCILIO TRIDENTINO.

272. Theologi, qui saeculo XVI ante Concilium Tridentinum doctrinam catholicam defenderunt, ut Cochlaeus, Pighius, Eckius, alii in

J. Clifford, The Inspiration and Authority of the Bible , London 1895.

E. g. J. Patterson Smyth, How God inspired the Bible, Dublin 1892.

E. g. IX (1888) 205 sqq; XI (1890) 196 sqq.