De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 267

Veteris quam Novi Testamenti, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem tum ad mores pertinentes, tamquam vel oretenus a Christo vel a Spiritu Sancto dictatas.“

In disputationibus praeviis ante decretum mota erat haec difficultas, non videri dicendum libros et traditiones pari reverentia suscipi; nam „quamvis ab uno et eodem Spiritu Sancto emanaverint libri et traditiones, non propterea aequali gradu habendae sunt.“ Responsum est: „Recte posita esse illa verba: Pari pietatis affectu; nam si Scripturarum et Traditionum auctoritatem inspicere voluerimus, utriusque unum et eundem auctorem, nempe Spiritum Sanctum, esse reperiemus. Quod etsi de aliis veritatibus dici potest, non tamen in universum neque id specialiter, Spiritu Sancto inspirante, ut in Traditionibus et Scripturis“ .

Scribit vero Pallavicinus: in coetu generali die 27 Martii 1546 habito „de dogmatibus huiusmodi a legatis decreti forma proposita est: recipiendas simul cum sacris voluminibus eas traditiones, quas apostoli acceperant vel ab exteriori Christi voce vel ab interiori Sancti Spiritus afflatu, et quae ad eam usque aetatem fuerant propagatae“. Factas esse varias contra decretum obiectiones. „Haec tamen obiecta maiorem Patrum partem a sententia minime dimoverunt. Considerabant siquidem contra primum obiectum, traditiones in eo decreto conecti cum sacris litteris, eo quod utraeque pariter fundamenta fidei essent adeoque divinitus inspiratae.... Habebatur in decreto: Scripturas Sacras ac Traditiones aequali pietatis ac reverentiae affectu recipiendas. Haec aequatio quibusdam, ac praesertim Bertano, haud probabatur. Quamquam enim a Deo ambae procederent, tamen cuicumque veritati commune est a primo vero proficisci, sed non ideo cuncta, quae vera sint, perinde atque sacrae litterae, veneranda esse.... At Bituntinus, quem pars maior Patrum secuti sunt, respondit, quamcumque sane veritatem a prima dimanare, non tamen quodcumque verum divinae veritatis verbum esse, proinde neque singulis veris parem cultum habendum; at sane tam traditiones quam sacras litteras esse Dei verba ac prima fidei principia, sed solum secundaria quadam condicione inter se distincta, quod illae in codicibus scriptae permanserint, hae vero solum in cordibus.“

274. His documentis efficitur propositum fuisse Patribus Tridentinis contra haereticos asserere non minus fundamentum et regulam fidei esse traditiones divinas quam litteras sacras. Itaque etsi in decreto solae traditiones dicuntur a Spiritu Sancto dictatae, hoc tamen ex mente Concilii aeque refertur ad litteras sacras, quia hac locutione docere voluit pari pietatis affectu ac reverentia suscipiendas esse traditiones atque Scripturam, id quod verum non esset, si aut traditiones aut Scripturae non essent a Spiritu Sancto dictatae.

Sed ex altera parte colligitur vocabulum dictandi non posse in hoc decreto ita premi, ut solis scriptis libris conveniat, non vero ad tradi-

A. Theiner, Acta genuina Concilii Tridentini, ab Angelo Massarello conscripta 1. Zagabriae 1874, 71 sq.

Pallavicinus, Hist. Conc. Trid., Coloniae 1719, 1. 6, c. 14, n. 1 3.