De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 268

tiones applicari possit, cum directe et explicite de solis traditionibus enuntietur. Hoc igitur vocabulo Patres Tridentini eam actionem divinam significare volunt, qua Deus suam testificandi auctoritatem interponat et nobis fidei fundamentum et regulam statuat. Itaque dictatum a Deo nihil aliud est nisi dictum vel testificatum a Deo, sive dictatio facta est extrinsecus ore Christi sive intus in mentibus apostolorum et sacrorum scriptorum per insensibilem operationem Spiritus Sancti. Dictatum hoc sensu a Deo est, quod est vere et proprie verbum Dei, cui contradicere sciens et volens nemo potest nisi per infidelitatis peccatum. Quam late accipiendum est verbum Dei, tam late interpretanda est in hoc decreto illa divina dictandi actio. Nihil igitur hic statuitur de ulla qualitate soli Scripturae propria, multo minus quidquam innuitur de mechanica singularum vocum scriptarum dictatione, quam quidam in sacris litteris reperiri sibi persuaserunt.

275. Porro dicuntur recipiendi libri tum Veteris tum Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor. Quae verba cum sumpta sint ex prioribus conciliis (supra n. 208 sq), eodem modo intellegenda sunt. Quia Deus auctor est librorum Sacrae Scripturae, cum ab ipso dictati sint, hi omnes libri pro sacris et canonicis suscipiendi sunt, et pro sacris quidem, quia non solum materialiter verbum Dei continent, sed maxime quia formaliter verbum Dei sunt, pro canonicis autem, quia ab ecclesia catholica in canonem recepti sunt, recepti autem sunt, in quantum fidei fundamentum et normam constituunt.

Additur suscipiendos esse libros cum omnibus suis partibus. Cum libri singuli enumerentur, vi huius decreti, quidquid partem horum librorum constituit, „prout in ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur“, eodem modo, i. e. ut dignitatem et auctoritatem verbi divini habens, recipiendum est. In actis quidem Concilii proxime sermo est de Marci capite ultimo, Lucae c. 22, Ioannis c. 81; at etsi occasio definitionis orta est ex dubitatione quorundam de illis partibus evangeliorum, debent tamen verba decreti nativum suum sensum retinere et extendi ad ea omnia, quae vere sunt partes istius veteris vulgatae editionis, prout in ecclesia catholica legi consuevit. Nihil definitum est de iis, in quibus duplex haec condicio non obtinet. Item dubitari potest, quid requiratur, ut aliquid pars libri dici possit. Hanc denominationem non minimis quibusque particulis tribui posse iam inde videtur colligi, quod agitur de versione, cuius sane non minimae quaeque particulae verbum Dei vocari possunt .

Theiner, Acta genuia Concilii Tridentini I 72.

Ceterum quomodo concipienda sit authentia illa Vulgatae a Tridentino definita, vide apud Cornely, Introd. gener. p. 468 sqq, n. 173 sqq.