De inspiratione sacrae scripturae
p. 315
cundo, quod auctor ipsius fuerit vir aliquis sacer et divinus.“ Quoad primum ecclesia habet maximam certitudinem ex revelatione; quoad alterum minor est certitudo. Ergo ad rationem libri sacri duo tantum certo requiruntur, ut nullum errorem contineat et ut ab ecclesia in canonem recipiatur.
L. 2, c. 3, § 1: „Esse Scripturam Sacram seu revelatum Dei verbum, tamquam catholicae veritatis articulum necessario credendum esse non licet ambigere. Eos etiam libros omnes, quos in canonem inscripsit universa totius ecclesiae consensio, canonicos esse. Horum omnium quinam sint veri auctores, non eadem est certitudo, ac ideo eorum omnium non eadem est auctoritas. In his doctrinam revelatam contineri fides est christiana. In qua describenda ac tradenda nihil iis inesse falsi certissime tenendum est. ... Quamvis falsitatis arguere non licet, quidquid habetur in sacro codice, verumtamen quae ad religionem non spectant, catholicae fidei articulos nullatenus adstruunt.“
317. Opinionem doctoris Holden non audet simpliciter approbare Richardus Simon, qui de inspiratione non integrum quidem tractatum scripsit, sed saepius disseruit. Ita in „Historia critica textus Novi Testamenti“ .
Cap. 23 dicit se alibi pauca de inspiratione dixisse, sed hoc loco magis „in particulari“ velle loqui, maxime respectu evangelistarum et apostolorum. Vetus Testamentum esse inspiratum Iudaei et post eos Christiani unanimiter crediderunt, sed Christiani inspirationem ad Novum Testamentum extenderunt. Pauci „critici“, ut Grotius, censuerunt libros historicos non esse inspiratos, sed solos prophetas. Grotium secutus est Spinoza, postea vero auctores operis „Sentimens de quelques Théologiens de Hollande sur l'Histoire Critique du Vieux Testament.“ At, inquit Simon: „Hi viri errant, nolentes agnoscere aliam inspirationem nisi prophetarum.“ Etsi differt stilus historicorum a stilo prophetarum, „tamen losephus et omnes Iudaei veteres et recentes appellant propheticos [omnes libros Veteris Testamenti] credentes eos vere
In eadem libri Holden editione in fine (p. 464 sqq) adduntur „animadversiones“ episcopi D'Argentré in „analysim fidei“, ex quibus haec excerpsisse iuverit: „Scripturae Sacrae dignitatem temere deprimit Holdenus, ut traditionis non scriptae auctoritatem extollat. ... Sic Holdenus incidit in Scyllam, volens vitare Charybdim. Graviter sane hic errat, primum quidem in eo, quod, si Holdeno credimus, auxilium speciale, divinitus praestitum auctori cuiuslibet scripti canonici, ad ea solummodo se porrigat, quae vel sunt pure doctrinalia (etc. ut supra in textu). Quare disertis verbis negat (ad fidem pertinere historica, immo negat Scripturam esse verbum Dei fide credendum esse). O paradoxa in scholis christianis inaudita! Constat enim Deum esse praecipuum auctorem totius Scripturae Sacrae, ita ut, quidquid in Scriptura continetur, sit proprie Dei verbum. At (si vera sunt, quae Holden dicit) maxima Scripturae pars non erit verbum Dei, sed verbum piorum hominum, communi Dei auxilio adiutorum. Praeterea si res historicae, in sacris litteris expressae, quae ad fidei dogmata haud necessario referuntur, non sunt de fide divina, incertum erit, an pleraque facta, quae in sacris codicibus commemorantur, ad fidem divinam pertineant. Hinc autem quot ambages, quot dubia nascentur!“ Immo plurima Christi gesta fide divina credenda non essent.
Rotterdam 1689, gallice.