De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 314

siae consensu semper fuerint indubitanter receptae, quaeque, licet non sint proprie divinae et revelatae, attamen universali innituntur traditione. Huiusmodi sunt omnia per modum historiae relata in Sacra Scriptura, hoc est, quae materiam facti denotant, cui nihil divinitus institutum aut ecclesiae praxi iure divino demandatum insit. Ad hanc etiam classem pertinet veritas haec universim recognita, nempe ipsammet Scripturam esse verbum Dei. . . . Harum veritatum aliquae sunt revelatorum omnium quodammodo fundamenta, veluti haec praecipue: Sacram Scripturam esse verbum Dei, sicut et ea omnia, quae in sacra pagina de Christi vita historice descripta sunt a primo conceptionis suae momento usque ad ultimum pretiosissimae mortis suae articulum; in his enim fundatur christiana fides. . . . Haec omnia non alia constant ratione quam universali traditione. . . . Aliae sunt veritates pure historicae et nullatenus ad doctrinam christianam pertinent, sed obiter et quasi ex accidenti Scripturis insertae sunt, ut S. Paulum paenulam reliquisse Troade (2 Tim 4) et alia multa eiusdem naturae. . . . Hae licet verissimae fuerint, nequaquam tamen universali nituntur traditione nisi indirecte et implicite, in quantum scilicet reperiuntur in Sacra Scriptura, quae universali traditione innititur. Ergo etsi omnia, quae in Scriptura leguntur, vera sunt, non tamen ideo omnia admitti debent, quia ibi leguntur, sed quia traditio catholica ea vera esse directe vel indirecte testatur.

316. L. 1, c. 5, lect. 1: „Sacra Scriptura nihil aliud est quam scriptum aliquod ab universa ecclesia receptum veluti doctrinam revelatam continens, vel saltem nihil ei oppositum et contrarium, sed neque a veritate quacumque dissonum aut alienum, cuius auctor semper habebatur a quibusdam ecclesiae pastoribus et doctoribus vir aliquis sacer aut divinus, hoc est, cui illius scripti seu libri doctrina, ad religionem spectans, vel immediate a Spiritu Sancto revelata fuerit, vel in illa describenda divinum illi adfuerit speciale auxilium. In hac Sacrae Scripturae descriptione advertenda sunt quaedam. Primum, scriptum illud debere ab universa ecclesia recipi. . . . Secundum, ut scriptum hoc sit canone dignum, sufficere, ut vel eandem doctrinam revelatam complectatur, quam credit docetque universa ecclesia, vel quod nullam aliam cuiuscumque naturae comprehendat, quae sit illius destructiva aut illi opposita, immo neque ab aliqua veritate, sive divina sive naturali, aliena, quae nempe sit universim ab hominibus agnita. Tertium, quod veritates philosophicae nec probandae nec improbandae sint ex puris nudisque Sacrae Scripturae verbis et sententiis. Quamvis enim nullam complectatur Scriptura falsitatem, attamen ipsius loquendi modus ut plurimum vulgaris est atque ad communem hominum captum potius quam ad loquelae proprietatem et sermonis rigorem adaptatus; ita ut qui . . . cuiusvis scientiae philosophicae veritates ex Sacrae Scripturae locis, obiter insertis et iuxta vulgi loquelam expressis, tradere vellet, et theologo et philosopho indignum ageret. Quartum, quod auxilium speciale, divinitus praestitum auctori cuiuslibet scripti, quod pro verbo Dei recipit ecclesia, ad ea solummodo se porrigat, vel quae sint pure doctrinalia vel proximum aliquem aut necessarium habeant ad doctrinalia respectum. In iis vero, quae non sunt de instituto scriptoris vel ad alia referuntur, eo tantum subsidio Deum illi adfuisse iudicamus, quod piissimis ceteris auctoribus commune sit.“ Liber, ut sit canonicus, ex consensu ecclesiae in catalogum inscribi debet. „Duplici innixa fundamento hoc efficit ecclesia: primo, quod liber hic doctrinam contineat revelatam vel a revelata nihil dissonum; se-