De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 317

„Sufficit mihi exponere opinionem huius doctoris, neque audeo eam impugnare, utpote approbatam a sapientibus magistris. Neque vero audeo eam tenere secundum totam extensionem suam. Bonum fuisset, si quibusdam exemplis illustrasset, quid intellegeret obiecta non pure doctrinalia aut ad doctrinam non perfecte pertinentia. De Dominis, ex quo Holden principia sua hausisse videtur, copiosus de hac re loquitur eamque magna cum subtilitate exponit (1. 7, c. 2, n. 21 22). Ait: ‚Non omnia, quae in Scripturis continentur, esse simpliciter et absolute obiectum nostrae fidei seu spectare ad articulos fidei. Sola enim revelata sunt obiectum fidei, ac non omnia, quae Scriptura habet, docet aut narrat, sunt revelata.‘ Ex hoc principio, quod nonnullis exemplis illustrat, colligit hanc conclusionem, posse excusari eruditissimos quosdam theologos catholicos, qui evangelistis adscripserunt lapsus provenientes ex defectu memoriae, ut cum ponunt unum nomen pro alio, aut cum inter se non consentiunt de tempore et aliis circumstantiis factorum, quae referunt, dummodo his non afficiatur substantia factorum vel res ipsae. ‚Tales enim lapsus extra substantiam facti nihil fidei obsunt aut obesse possunt, neque sunt circa aliquid fide divina credendum, sed circa id, quod solam humanam sensatam secum fert notitiam. Humanam porro notitiam subesse posse lapsui non videtur absurdum, etiam in sacris Spiritus scriptoribus, quoties lapsus humanae notitiae in facti substantiam et adiunctam revelationem non redundat.‘ Nihilominus De Dominis, etsi hanc opinionem satis copiose explicat, testatur se non audere eam ex toto sequi. Fatetur esse in Scriptura plures locos, quibus scriptores errasse videntur, et solutiones dari solitas ad solvendas tales difficultates esse valde coactas, at pias animas iis debere esse contentas, quamvis non satisfaciant iis, qui omnia secundum rigorem examinent. ‚Ego sane, quod in me est, rigorem depono et malo cum difficultate piam amplecti interpretationem, quam lapsum istum levem et circa solas circumstantias admittere.‘ Sed post haec omnia non improbat opinionem doctorum catholicorum, qui huiusmodi lapsus agnoverunt, qui nihil fidei nocent, cum nihil magis minuat auctoritatem Sacrae Scripturae in ipsis rebus essentialibus et revelatis, quam responsa coacta, quae risum eorum movent, qui non eandem ac nos fidem habent. Unde efficitur archiepiscopo Spalatrensi difficile visum esse cum alterutra parte stare in re tam delicata, quam haec est.“

319. Cap. 25 contra Spinoza obicientem apostolos non scripsisse ut prophetas, sed ut doctores, ait:

„Haec distinctio inter prophetas et doctores non destruit inspirationem, quam apostolis tribuimus, quippe quae non consistat nisi in simplici directione Spiritus Dei, quemadmodum explicavimus.... Iam notavimus ab initio huius operis veteres scriptores, ubi de evangeliis loquuntur, testari ea non esse composita nisi per occasionem et ob preces primorum fidelium. Reapse non videntur nobis evangelistae et apostoli habuisse mandatum expressum a Deo vel etiam a Iesu Christo datum edendi libros pro instructione primorum Christianorum.... sed videmus Iesum Christum iis dedisse mandatum, ut euntes praedicarent evangelium omnibus gentibus terrae. Libri autem historici eorum, quos vocamus evangelia, nihil aliud sunt nisi collectiones praedicationum eorum, quae animatae erant illo Spiritu, quem Magister ipsorum iis promiserat.... Spinoza in errorem incidit, imaginans non posse