De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 318

hominem uti ratione sua et simul dirigi per Spiritum Sanctum.... Ipse semper supponit inspiratione tolli usum rationis, quod est falsissimum.... Semper confundit prophetiam cum enthusiasmo.... Quare quidquid obieit ad monstrandum maximam partem sermonum apostolorum consistere in solis monitis et exhortationibus moralibus, non obest inspirationi apostolorum eo modo intellectae, quo antea cum Iesuitis Lovaniensibus supposui.“

Pro ulteriore expositione huius rei Simon nos delegat ad duo Responsa, quae dedit aux Sentimens de quelques Theologiens de Hollande. In primo Responso maxime pugnat contra Clericum (cf. supra n. 259), qui scripserat a Richardo Simon quasdam partes Scripturae non censeri inspiratas. Hoc Simon negat et copiose ostendit sacros scriptores fuisse vero quodam sensu prophetas (c. 6, p. 60 sqq).

Cap. 12 annotat „S. Hieronymum et sapientissimos Patres consentire stilum prophetarum non venire a Spiritu, qui eos inspirabat, sed ab ipsis. Hoc, quod diximus in Historia critica, non potest rationabiliter in dubium vocari.... Eadem res variis terminis exprimi potest, non mutata substantia, et semper recte dicuntur prophetiae verbum Dei, etsi prophetae utuntur vocabulis suis propriis; neque enim quidquam dicunt, quod Deus iis non inspiravit. Prophetia Isaiae bene translata in linguam graecam aut latinam non minus verbum Dei est quam in lingua hebraica, quae erat lingua prophetae. Non minus veneramur evangelium Matthaei, graece scriptum, quam si haberemus autographum, quod communiter censent hebraice vel syriace scriptum fuisse.... Etiam veri prophetae non semper sciverunt se prophetare.... Iudaei et Christiani unanimiter admittunt duplicem sensum in Scriptura, alterum litteralem et historicum, alterum mysticum et spiritualem, qui ceteroqui suo modo saepe litteralis est. Videmus in psalmis dicta, quae litteraliter et historice ad David et Salomonem referuntur, quae tamen a Iudaeis et Christianis etiam de Messia intelleguntur ob quasdam circumstantias ibi adiunctas, quae difficulter Davidi vel Salomoni attribuuntur. Ego vero censeo auctorem psalmorum non has omnes cogitationes habuisse eumque saepius solum sensum historicum respexisse. Unde non est concludendum Deum non direxisse mentem et verba huius scriptoris versus sensa magis sublimia, quae reservata erant temporibus Messiae.... Quamquam auctores psalmorum et canticorum non loquuntur secundum morem prophetarum, qui totiens in ore habent illud: „Haec dicit Dominus‘, non sequitur eos non fuisse directos per Spiritum Dei in operibus suis. Prophetae a Deo singulariter missi erant ad annuntiandam voluntatem suam hominibus; quare eos oportebat in exhortationibus suis efferre se non esse nisi eius interpretes. Hoc autem non valet de canticis et sacris historiis, quae non pronuntiabantur coram populo, sicut prophetiae. Horum operum stilus plus humani in se habet. Satis erat, si Deus eos dirigebat ita, ut in errorem non inciderent, neque necesse erat ipsis inspiraret expressiones neque semper ipsas res. Sapientissimi interpretes inter Catholicos ita sentiunt.“

Iterum provocat ad Cornelium a Lapide, semperque repetit sufficere directionem, qua caveantur errores. „Sanctus Ioannes non debebat per viam inspirationis discere facta, quae viderat oculis suis. Itaque cum evangelia

Amsterdam 1621 (sic in editione impressa, debet esse 1686).