De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 322

de inspiratione sentit (supra n. 277). Alii tantum abest, ut sint primi nominis theologi, ut plurium opera propter doctrinam suspectam vel falsam in indicem librorum prohibitorum sint relata, ut Dupin, Simon, Stattler (ut et ipsius Chrismann). Blau est nullius auctoritatis theologus rationalista, qui miseram vitam misera morte finivit. Ergo etsi isti in eandem doctrinam conspirarent, non esset multum curandum. Ceterum non solum Canus, sed ne reliqui quidem omnes recte testes invocantur. Dupinium et Simonium obscure loqui iam diximus.

Idem dicendum de Calmeto, qui in dissertatione (non in commentario) in 2 Petr 1, 21 „De divina librorum sacrorum inspiratione“ articulo primo ostendit Scripturam esse inspiratam. „Nisi enim Scripturae essent divinitus dictatae, in maximum religio nostra discrimen adduceretur, et nisi id a nobis perspicue posset ostendi, fidei hostes nimiam de nobis victoriam obtinerent.“ In articulo secundo ait: „Theologi vero de inspirationis ratione inter se non consentiunt.“ Narrata disputatione de Lessii sententia, distinguit „tria de inspiratione systemata“, quorum primo negatur omnis vere supernaturalis influxus in sacros libros. „Secundum a Patribus constituitur, qui sacros scriptores et actu et proxime ita inspiratos ferunt, ut nihil omnino tum sententiis tum locutionibus in omnibus Scripturae libris exhibuerint, quod a Deo non acceperint.“ Tertium systema hanc eandem inspirationem admittit in omnibus, quae sacri scriptores, nisi a Deo edocti, scire non potuerint. In aliis vero quae naturaliter sciverunt, „peculiari Spiritus Sancti directione et praesentia instruuntur, ne in iis referendis unquam decipiantur, utque suis scriptis infallibilem vindicent auctoritatem“. Primum systema reiciendum est. Secundum „ipsa innititur Scriptura et Iesu Christi atque apostolorum auctoritate“. Tertium qui defendunt, „ab iisdem Patribus non sunt secernendi; non enim aliam inducunt sententiam, sed Patribus honorem habentes id clarius explicant, quod illi rudiore minerva tradiderunt.... Nulla sane apud ipsos nisi vocum et locutionum diversitas. Cum vero serio res perpenditur, eorum distinctionem reici non posse invenimus, et utilissimum esse agnoscimus, si sacros interdum auctores, ut divinam sibi vindicarent auctoritatem, Spiritus Sancti, a quo ducerentur, ne in errorem inciderent, directionis et praesentiae tantummodo indigos fuisse fateamur.“

Hac quidem sententia videtur manifeste solam assistentiam postulare; at quod huic nudae assistentiae opponit, videtur esse revelatio stricte dicta rerum antea occultarum. Nam in hac tantum suppositione theologi illi non recesserunt a doctrina Patrum, quae Christi et apostolorum auctoritate nititur. Revera alii aliter Calmeti opinionem intellegunt.

Quod vero Stattler attinet, concedit is quidem ecclesiam non tulisse ullum iudicium de variis opinionibus; sed quid tenendum sit, ita enuntiat:

„Deus ut plurimum in Sacris Scripturis non ipse immediate loquitur, sed solum sacri scriptores, quos ipsos immediate loqui permittit, inspiratione sua movet, ut ea praecise loquantur vel scribant, quae actu scribunt, simulque

Wirceburgi 1789, III 462 sqq.