De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 321

Dicit hanc regulam Scripturae non esse contrariam, cum 2 Petr 1, 21 sermo sit de solis prophetis, 2 Tim 3, 16 „vox autographa θεύπνευστος aliud stricte innuere non videatur, quam Scripturam Spiritu Dei plenam esse“ (cf. supra n. 3), neque ulli alii textus obstent. Ex Patribus unum Origenem pro se invocat, quippe qui (Hom. 16 in Num.) censeat Ionae vaticinium non impletum, a Iona potius quam a Deo prolatum esse . In decreto tridentino de Scriptura nihil aliud vult statui „quam omnem veritatem salutarem et morum disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus“.

Pergit: „Huic insuper sententiae suffragantur innumeri, iique primi nominis theologi. Abbas (?) Dupin, Dissertation préliminaire sur la Bible l. 1, c. 2; Calmet, in dissert. de sacrorum librorum inspiratione ad 2 Petr 1, 21, tom. 8; Canus, Holden, Stattler, loc. theol; Blau, Simonius etc. Qua de re doctissimus Amort demonstrationis criticae religionis christianae q. 19 asserere haud dubitat: „Communem nunc esse apud cordatiores Scripturae interpretes et theologos sententiam non omnes libros Scripturae in eo sensu esse sacros et canonicos, quasi omnia verba aut omnes sensus essent immediate dictati a Spiritu Sancto, sed arbitrantur ad constituendum librum sacrum et canonicum sufficere, quod scriptor ex speciali motione seu inspiratione divina motus se applicuerit ad ea scribenda, quae vel ex libris fide dignis, vel ex relatione idoneorum testium, vel ex ductu rationis cognoverat, ita tamen, ut Deus speciali sua assistentia caverit, ne in eiusmodi scripto irreperet error, specialiter in materia fidei et morum.“ VII. Omnia, quae in Scripturis referuntur, vera et certissima sunt; estque haec veritas non revelata sed catholica.“

322. Notandum est Chrismann suam de inspiratione sententiam proponere in sola § 51, et quidem Prop. V et VI; nam quae in antecedentibus paragraphis dicit, solum valent ad statum quaestionis explicandum; alia vero, quae in § 51 dicit, versantur circa materiam Scripturae. Propositionibus vero quinta et sexta ad inspirationem nihil aliud necessarium esse vult nisi solam assistentiam divinam, qua arceantur errores. Pro qua sententia invocat innumerorum theologorum, eorumque primi nominis auctoritatem. Iamvero inter octo, quos allegat, unus est primi nominis theologus Canus, qui plane aliter

Hoc testimonium ne pertinet quidem ad quaestionem de inspiratione librorum sacrorum, sed Origenes ibi ait potuisse etiam veros prophetas interdum aliqua dicere, quae dicere a Deo iussi non erant, et sic posse explicari, cur quaedam vaticinia non sint impleta. „Unde similiter etiam in ceteris prophetis aliqua quidem Dominus iocutus est, et non prophetae, alia vero prophetae, et non Dominus, et sic videbitur obiectio intentata dissolvi, cum non tam sua quam prophetae verba Dominus revocat ac mutat in melius. Sed magis arbitror absolutionem priorem totius Scripturae sensibus convenire, et illis praecipue dictis, quibus patiens et multae misericordiae et poenitens super malitias dicitur Deus“ (In Num. hom. 16, n. 4; M 12, 694). Solutio autem prior est, quod Deus terret ad corrigendos homines; unde si corriguntur, prophetia comminatoria exsecutioni non mandabitur. „Terret enim, ut corripiat hominem in auditionis tribulatione, ut verbo comminationis deterritus emendet se, qui male agit, nec perveniat ad eum ipsa vindicta male gestorum suorum“ (Ib. n. 3).