De inspiratione sacrae scripturae
p. 324
accepta fuerant. Ita evangelia, ita acta apostolorum, ita Machabaeorum libri, ita ceteri libri historici, a prophetis aliisve conscripti, nisi cum res, ob antiquitatem vel remotionem temporis aut locorum arcanae et incognitae, referendae fuerunt, uti factum a Moysi in Genesi. Explicat dein Bonfrerius, quomodo hic modus a priore tripliciter differat. Primo, in priore modo scriptor habet libertatem exercitii, sed non specificationis, quia libere quidem scribit, sed ea tantum, quae revelatione vel inspiratione accepit; in altero autem modo utramque libertatem habet, quia, etsi Spiritus Sanctus extrinsecus assistat, ne homines alia scribant quam quae ipse vult, „ab intrinseco tamen liberi sunt, cum re ipsa Spiritus Sanctus illos non determinet, nec quidquam antecedenter in illis operetur, nisi sicubi operatio divina illis est necessaria“. Secundo, in priore modo vix ullus est labor hagiographi, quia hagiographus omnia quasi dictata accipit a Spiritu Sancto (nisi forte agatur de scribendis iis, quae iam antea revelata fuerunt); in altero vero modo hagiographus laborare debet, sicut quivis alius scriptor. Tertio, in priore modo hagiographus certus est se doceri et moveri a Deo; in altero autem modo „nescit fere scriptor quae scribit esse a Deo, nisi aliunde certus sit sibi Spiritum Sanctum assistere“. Tunc igitur requiritur nova revelatio, ut scripta possint esse fidei obiecta. Nihilominus etiam in hoc altero modo notandum est „non deesse scriptori initio inspirationem quandam generalem scribendi talem historiam, vel pulchras gnomas ad vitam moresque bene componendos, vel quid aliud, licet haec inspiratio sit fere interna et occulta“. Porro notandum est, „licet in hoc secundo modo Spiritus Sanctus hominem sibi relinquat, nihil in eo antecedenter operando, subinde tamen etiam priorem modum huic secundo admisceri et inspirationem aliquam accedere“, ut si scriptor quid obliviscatur, vel si secus esset erraturus vel scripturus, quae ab aliis minus fideliter relata audiverat. Tunc enim positivo influxu Spiritus Sanctus eum recturus esset.
„Consequenter se habere posset Spiritus Sanctus, si quid humano spiritu absque Spiritus Sancti ope, directione, assistentia a quopiam scriptore esset conscriptum, postea tamen Spiritus Sanctus testaretur omnia, quae in eo scripta essent, vera esse. Certum enim est tunc totum hoc scriptum fore Dei verbum et eandem infallibilem veritatem habiturum, quam habent cetera, quae inspiratione vel directione eiusdem Spiritus Sancti conscripta essent, quemadmodum tam est regis verbum et paris auctoritatis, cum quis a secretis vel notarius proprio marte mandatum aliquod regium vel instrumentum publicum concipit, quod postea rex probat et sigillo suo impresso munit, cum eo, quod rex ipse concipit, scribit, dictat. Hoc tertio modo etsi non existimem Spiritum Sanctum aliquando usum in iis, quos habemus, Sacrae Scripturae libris, absolute tamen nihil vetat uti vel etiam aliquando usum forte in iis libris nonnullis ac scriptis, quos supra c. 6 diximus fuisse Scripturam Sacram et postea tamen intercidisse.“ Addit Spiritum Sanctum ita approbasse Arati et Epimenidis dicta (Act 17, 28. Tit 1, 12). „Pari modo integram unam historiam vel librum aliquem sive de moribus sive de re quapiam alia tractantem, quamquam initio profano spiritu scriptum, potest Spiritus Sanctus Scripturam Sacram reddere asserendo vera esse omnia, quae in eo libro haberentur.“
Simili modo Frassen in tomo primo „Disquisitionum biblicarum“ ait: „Scriptoribus sacris Spiritus Sanctus assistit tripliciter: antecedenter, cum inspirat, revelat