De inspiratione sacrae scripturae
p. 325
324. Itaque Bonfrerius tria distincte docet: a) nullum ex nostris libris sacris per solam subsequentem approbationem Dei factum esse librum canonicum, absolute tamen fieri potuisse. Haec est tertia Lessii sententia, ut ab ipso Lessio explicata (supra n. 284), quae est pura quaestio iuris, nullo modo quaestio facti. b) Multa in sacris libris scripta esse ex inspiratione stricte dicta et revelatione. Ibi Bonfrerius videtur exaggerare inspirationem, quia aliquam partem sacrorum librorum in ipsa ecstasi vel visione scriptam esse nulla specie argumenti probari potest. Confunditur igitur revelatio prophetica cum scriptione. c) Multas partes historicas sacrorum librorum esse scriptas sub sola assistentia Spiritus Sancti, partim negativa, quando sacer scriptor iam per se praevidebatur vera scripturus, partim positiva, si secus aberraturus fuisset. Hac in assertione confunditur divina auctoritas libri cum divina origine libri. Deus enim non solum est fideiussor, sed etiam auctor Sacrae Scripturae. Ceterum etiam in hoc modo Bonfrerius admittit initialem impulsum ad scribendum; sed neque hoc sufficit, ut Deus fiat auctor libri sensu proprio.
Numquam vero Bonfrerius dixit, quod interdum in eius ore ponunt, esse triplicem inspirationem: antecedentem, concomitantem, consequentem, quae est contradictio in terminis, cum inspiratio necessario aliquid antecedens significet; sed dixit solum primum modum esse inspirationem, in secundo vero modo Spiritum Sanctum non ad instar inspirantis se habere, sed dirigentis tantum. Ergo debuit concludere quasdam Scripturae partes non esse proprie inspiratas, sed solum divinitus veridicas.
325. Hanc conclusionem Bonfrerius non fecit, fecit autem Ioannes Jahn, qui etiam ultra processit et negavit libros sacros recte vocari divinitus inspiratos. Postquam exposuit in libris Veteris Testamenti contineri revelationes divinas, dicit hoc non sufficere, nisi simul constet has revelationes esse sine errore litteris mandatas.
aut demonstrat scribenda; concomitanter, dum scribentis mentem et manum ita dirigit, ut in nullo eam errare permittat; consequenter vero, dum aliquid humano spiritu et a profano auctore conscriptum assumitur a scriptore canonico in testimonium eorum, quae scripsit, ut Act 17 et Tit 1 (1. 1, c. 1, § 4). Ergo hic theologus non docet integrum librum sacrum hac ultima ratione fieri posse.
Mariana in dissertatione „Pro editione vulgata“ c. 6 in fine hanc opinionem ne commemorat quidem, sed refert opinionem doctorum theologorum docentium sacros scriptores „pleraque inflatu Spiritus divini excepisse sine ulla cura et labore ... alia ex memoria deprompta scribentis, ex ratione, experimento aut aliorum relatione, semper tamen Spiritus numine praesente, ne lapsus contingeret... Quae sententia nobis quidem probabilis videbitur, ab Anomaeorum amentia procul, quando per eum modum ab Scriptura divina omne prorsus repellitur mendacium ob praesens numen Spiritus Sancti, providentis atque praestantis, ne mens sacri scriptoris laberetur“. Oblivioni dandum non est eo capite non exponi inspirationis doctrinam, sed ostendi solum esse „nefas de divinorum librorum veritate dubitare, quorum Deus ipse auctor est, ut mortis et interitus expers, ita ab omni mendacio alienus“.