De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 327

der biblischen Offenbarung“, Regensburg 1850, 714 Bonfrerii expositionem recapitulat, et ceteroqui recte, nisi quod loquitur de „inspiratione antecedente, concomitante, consequente“, quo loquendi modo Bonfrerius numquam usus est. Dein addit:

„Quae ex his tribus speciebus inspirationis huic vel illi libro, huic vel illi versiculo applicanda sit, vix in individuo determinari potest. Hoc unum dicere licet eos locos, quibus diserte effertur: ‚Haec dicit Dominus‘ etc., potissimum ad primam classem [librorum strictissime inspiratorum], relationes vero empirico-historicas ad ultimam classem [librorum per solam subsequentem approbationem sacrorum] pertinere. Libri poetici ad secundam maxime classem [librorum sub sola assistentia divina factorum] annumerandi videntur.“

Itaque Haneberg, longius quam Bonfrerius progressus, censuit, etsi non valde firmiter, quosdam libros nostrae Sacrae Scripturae per solam subsequentem approbationem factos esse sacros et canonicos, id quod Bonfrerius explicite negavit. In tertia editione Haneberg haec verba addidit: „Ne in hac tertia quidem et tenuissima specie inspirationis excludi patet specialem directionem scriptoris per subtiliorem influxum providentiae divinae, cui tot viae praesto sunt.“ Tandem quarta editio ex mente auctoris a professore Weinhart correcta est iuxta decreta Concilii Vaticani. Sed de hoc Concilio iam dicendum.

CAPUT VII.

DOCTRINA INSPIRATIONIS POST CONCILIUM VATICANUM.

ART. I. DE CONCILIO VATICANO.

327. Ex articulo praecedenti constat fuisse theologos, qui docerent non totam Scripturam Sacram cum omnibus suis partibus ex positiva inspiratione Dei ortas esse, sed partim sub sola assistentia divina ita scriptam, ut nullum errorem contineat. Unde concludebant ad rationem libri sacri et canonici duo essentialiter requiri, ut liber contineat revelationem sine errore, et ut ab ecclesia approbatus et in canonem receptus sit (cf. supra n. 316).

„Welche von diesen drei Arten der Inspiration gerade auf dieses oder jenes Buch, diesen oder jenen Vers anwendbar sei, ist im einzelnen kaum zu bestimmen; man kann nur sagen, dass jene Stellen, in welchen es ausdrücklich heisst: ‚So sprach Gott‘ u. dgl. am ehesten der ersten, dagegen empirisch historische Berichte der letzteren Art angehören möchten. Die poetischen Bücher scheinen vorzugsweise zur zweiten gerechnet werden zu dürfen.“

Eine besondere Leitung des Schriftstellers durch die zartere Einwirkung der an Mitteln reichen Vorsehung wird natürlich auch bei dieser dritten und schwächsten Art der Inspiration nicht ausgeschlossen“ (p. 317).