De inspiratione sacrae scripturae
p. 328
Concilium autem Vaticanum, postquam docuit exsistere supernaturalem revelationem, ita pergit:
„Haec porro supernaturalis revelatio secundum ecclesiae fidem, a sancta Tridentina Synodo declaratam, continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis, Spiritu Sancto dictante, quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt. Qui quidem Veteris et Novi Testamenti libri integri cum omnibus suis partibus, prout in eiusdem Concilii decreto recensentur et in vetere vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt. Eos vero ecclesia pro sacris et canonicis habet non ideo, quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant, sed propterea, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi ecclesiae traditi sunt“ (Sess. 3, c. 2). In canone vero quarto de Revelatione statuitur: „Si quis Sacrae Scripturae libros integros cum omnibus suis partibus, prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negaverit, anathema sit.“
328. Hac definitione manifeste docetur: Libros sacros non esse humana tantum industria concinnatos, non esse ex sola approbatione ecclesiae sacros, sed esse Deo inspirante ita conscriptos, ut Deus sit eorum verus auctor, esse traditos ecclesiae ut libros, qui hoc speciali modo Deum auctorem habeant. Cum quaedam in hac definitione desumpta sint ex Concilio Tridentino, huc referuntur ea, quae supra (n. 273 sqq) de hoc Concilio diximus.
Praeterea notanda sunt haec: Cum Concilium Vaticanum doceat pro sacris et canonicis habendos esse libros, prout in vetere vulgata editione leguntur, in praeviis discussionibus proposita erat haec emendatio: „Qui quidem libri integri, prout in eiusdem Concilii decreto recensentur, et in vulgata latina editione Clementis VIII auctoritate promulgata habentur, cum omnibus suis partibus pro sacris et canonicis suscipiendi sunt.“ De hac emendatione episcopus Gasser in „relatione“ sua ait:
„Haec emendatio non potest admitti, quia omnino res diversae sunt. Vulgata latina, ab ipso Concilio declarata tamquam authentica, et emendationes factae per pontifices subsequentes, cum res sint omnino differentes, non debent confundi. Eo minus debent, quia, ut nostis, in ipsa praefatione huius editionis anni 1592 dicitur, quod emendatio hucusque non omnibus numeris absoluta dici possit, et quod quaedam studio sint relicta, quae emendanda fuissent, ex causis, quae ibidem afferuntur.“ Iudicio Patrum postulato, hanc emendationem „fere omnes reiecerunt“ .
Itaque non agitur de editione Clementina, sed de Vulgata, prout iam ante Tridentinum per multa saecula in ecclesia legi consuevit.
Denzinger, Enchir. n. 1636 1656. Conc. Collectio Lacensis VII 251 255.
Collectio Lacensis VII 123, § 3, n. 29.
Ib. 142.
Ib. 143.