De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 346

4. Quoad difficultates historicas pontifex ait:

„Haec ipsa [de rebus physicis dicta] demende ad cognatas disciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri. Dolendum enim multos esse, qui antiquitatis monumenta, gentium mores et instituta similiumque rerum testimonia magnis ii quidem laboribus perscrutentur et proferant, sed eo saepius consilio, ut erroris labes in sacris libris deprehendant, ex quo illorum auctoritas usquequaque infirmetur et nutet. Idque nonnulli et nimis infesto animo faciunt nec satis aequo iudicio, qui sic fidunt profanis libris et documentis memoriae priscae, perinde ut nulla iis ne suspicio quidem erroris possit subesse, libris vero Scripturae Sacrae ex opinata tantum erroris specie, neque ea probe discussa, vel parem abnuunt fidem.“ Contra vero catholici „insistant eruditi in iis tamquam principiis, quae supra a nobis praefinita sunt, fideliterque teneant Deum, conditorem rectoremque rerum omnium, eumdem esse Scripturarum auctorem; nihil propterea ex rerum natura, nihil ex historiae monumentis colligi posse, quod cum Scripturis revera pugnet. Si quid ergo tale videatur, id sedulo submovendum, tum adhibito prudenti theologorum et interpretum iudicio, quidnam verius verisimiliusve habeat Scripturae locus, de quo disceptetur, tum diligentius expensa argumentorum vi, quae contra adducantur. Neque ideo cessandum, si qua in contrarium species etiam tum resideat; nam quoniam verum vero adversari haudquaquam potest, certum sit aut in sacrorum interpretationem verborum, aut in alteram disputationis partem errorem incurrisse; neutrum vero si necdum satis appareat, cunctandum interea de sententia. Permulta enim ex omni doctrinarum genere sunt diu multumque contra Scripturam iactata, quae nunc, utpote inania, penitus obsolevere; item non pauca de quibusdam Scripturae locis (non proprie ad fidei morumque pertinentibus regulam) sunt quondam interpretando proposita, in quibus rectius postea vidit acrior quaedam investigatio. Nempe opinionum commenta delet dies, sed veritas manet et invalescit in aeternum (3 Esr 4, 38). Quare sicut nemo sibi arrogaverit, ut omnem recte intelligat Scripturam, in qua se ipse plura nescire quam scire fassus est Augustinus, ita, si quid inciderit difficilius, quam explicari possit, quisque eam sumat cautionem temperationemque eiusdem Doctoris: Melius est vel premi incognitis sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando a iugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere“ .

345. Ex Leonis XIII sententia non esse ad novas opiniones accedendum, quemadmodum volebant ii, quorum causam agebat dominus d'Hulst, manifestum quoque est ex litteris summi pontificis die 25 Nov. 1898 ad Ministrum generalem Ordinis Fratrum Minorum datis, quae inter alia haec habent:

„Dein nihil esse vides, quod fidei christianae tam vehementer intersit, quam explanari probe et fideliter, ut oportet, conscripta divino Spiritu afflante volumina. Habenda ratio et diligentia est in re tanti momenti, ne quid non modo superbia, sed ne levitate quidem animi imprudentiave peccetur, imprimisque ne plus aequo tribuatur sententiis quibusdam novis, quas metuere satius

Leonis XIII Encycl. De studiis Script. Sacr. 57.

Ib. 65 sq. Verba Augustini ex epist. 55, n. 21 et Doctr. christ. 1. 3, c. 8, 18.