De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 345

errorem. Regula iudicandi de Scripturae inspiratione et infallibilitate statuitur unanimis et constans ecclesiae traditio, prout in scriptis sanctorum Patrum, Doctorum, ecclesiae definitionibus exstat.

344. Principia ad solvendas difficultates summus pontifex haec indicat:

1. Inspiratio et infallibilitas ad solos locos authenticos pertinent, non ad omnes et singulos textus, qui nunc leguntur, quia „fieri potest, ut quaedam librariis in codicibus describendis minus recte exciderint.“ Idem valet de versionibus, etiam de Vulgata, in qua „si quid ambigue, si quid minus accurate elatum sit, inspectio praecedentis linguae, suasore Augustino, proficiet“ .

2. In quaestionibus historicis non rationes internae, sed testimonia externa primur: locum tenent.

„Perperam enim et cum religionis damno inductum est artificium, nomine honestatum criticae sublimioris, quo ex solis internis, uti loquuntur, rationibus cuiuspiam libri origo, integritas, auctoritas diiudicata emergant. Contra perspicuum est, in quaestionibus rei historicae, cuiusmodi origo et conservatio librorum, historiae testimonia valere prae ceteris, eaque esse quam studiosissime conquirenda et excutienda; illas vero rationes internas plerumque non esse tanti, ut in causam nisi ad quamdam confirmationem possint advocari. Secus si fiat, magna profecto consequentur incommoda. Nam hostibus religionis plus confidentiae futurum est, ut sacrorum authenticitatem librorum impetant et discerpant; illud ipsum, quod extollunt, genus criticae sublimioris eo demum recidet, ut suum quisque studium praeiudicatamque opinionem interpretando sectentur. Inde neque Scripturis quaesitum lumen accedet, neque ulla doctrinae oritura utilitas est, sed certa illa patebit erroris nota, quae est varietas et dissimilitudo sentiendi, ut iam ipsi sunt documento huiusce novae principes disciplinae. Inde etiam, quia plerique infecti sunt vanae philosophiae et rationalismi placitis; ideo prophetias, miracula, cetera, quaecumque naturae ordinem superent, ex sacris libris dimovere non verebuntur.“

3. Quod difficultates ex ordine physico obiectas attinet, „nulla theologum inter et physicum vera dissensio intercesserit, dum suis uterque finibus se contineant.“

Sacri scriptores noluerunt tradere disciplinas naturales; unde etsi de rebus naturalibus loquuntur, considerandum est „eos potius, quam explorationem naturae recta persequantur, res ipsas aliquando describere et tractare, aut quodam translationis modo, aut sicut communis sermo per ea ferebat tempora hodieque de multis fert rebus in cotidiana vita ipsos inter homines scientissimos. Vulgari autem sermone cum ea primo proprieque efferantur, quae cadant sub sensus, non dissimiliter scriptor sacer (monuitque et Doctor angelicus) ea secutus est. quae sensibiliter apparent, seu quae Deus ipse, homines alloquens, ad eorum captum significavit humano more.“ Praeterea neque theologi neque physici pro certis asserere debent, quae certa non sunt; multae sic cavebuntur concertationes .

Ib. 57 sq.

Ib. 33.

Ib. 51 sq.

Ib. 53 sq.