De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 348

(M. d'Hulst) ac professores Facultatis theologicae Parisiensis ad summum pontificem dederunt:

„Rector ac professores Facultatis theologicae, Lutetiae Parisiorum apud catholicam Universitatem canonice institutae, postquam litteras encyclicas Providentis imus Deus perlegerunt atque assidua meditatione perpenderunt, non possunt quominus omnibus ac singulis, quae Sanctitas Vestra inibi docuit, iussit, monuit, ac nominatim de divinae inspirationis effectu, qui ad omnium canonicorum librorum singulas partes sic extenditur, ut ex sese quemlibet errorem excludat, prompto obsequio adhaerere atque obtemperare paratos sese profiteantur.“

Nonnulli tamen Catholici recalcitrabant, cuius rebellionis miserrimum quoddam specimen praebet libellus, cui titulus: „Les Études bibliques. L'Encyclique et les Catholiques anglais et américains“, Paris 1894. Hic libellus est versio quarumdam dissertationum, quae anglice scriptae, iam a pluribus theologis solide refutatae erant ante versionem gallicam. Nihilominus interpres gallus dicit se versionem fecisse, ut videant theologi, quid respondere possint, cum scientia sit res rationis, non decretorum. Immorari petulantibus ineptiis huius libelli superfluum fuerit .

Iam si inspiratio ad totam Scripturam omnesque eius partes extenditur, et si per inspirationem omnis error excluditur, nonne soluta videri potest gravissima pars quaestionis de inspiratione? At disputationes inter Catholicos de effectu inspirationis non ideo cessarunt, immo his ultimis annis maxime efferbuerunt. Errorum biblicorum nomen evitant omnes fere, multi vero loquuntur de relativa veritate, de mythis vel „legendis“ biblicis, de allegorica interpretatione, omissa litterali, de citationibus implicitis; de traditionibus popularibus in Scripturam receptis. Quibus loquendi modis varia indicantur, quae prout a singulis scriptoribus exponuntur, partim vera, partim falsa sunt. Unde quia ex ipsis vocabulis non sufficienter apparet, quae significatio subsit, quibusdam exemplis rem illustremus, etsi fieri nequit, ut omnium omnes opiniones proponamus.

347. Exegetis recentibus nomen notissimum est Patris Lagrange, qui non solum notionem inspirationis saepius exposuit, sed etiam quomodo ad libros sacros, maxime historicos, applicanda sit, dissertationibus exegeticis ostendit.

Statuit hanc regulam: Firmiter servanda sunt principia ex traditione accepta de inspiratione, sed simul latissima sit applicatio horum principiorum in exegesi . Principia sunt scholae thomisticae, supra iam exposita (n. 277 sqq). Liber sacer est et opus Dei et opus

Cf. si placet, quae scripsi in Theol. Zeitfragen III 28 sqq vel Apparatus ad hist. coaev. inspirationis 33 sqq.

Revue Biblique 1896, 220.