De inspiratione sacrae scripturae
p. 349
hominis. Deus est causa principalis, homo causa instrumentalis. Deus assumit ad scribendos libros homines, quales sunt cum omnibus suis perfectionibus et defectibus, eos elevat supernaturaliter, illuminat intellectum, movet voluntatem ad perficiendum opus, quod vult, et ita per eos scribit libros, non quoad res tantum, sed etiam quoad dictionem et vocabula, et fit vere auctor librorum. Lagrange non vult, ut Franzelin, procedere a conceptu Dei auctoris librorum sacrorum, sed a conceptu inspirationis, concedit tamen hos duos conceptus necessario esse iungendos, ut completa notio inspirationis habeatur , et censet „reactionem contra Franzelin fuisse nonnihil exaggeratam“ . Quid quid id est, Deus est auctor Sacrae Scripturae, quatenus est causa eius et fideiussor veritatis eius .
Itaque Scriptura in omnibus et singulis est vera et immunis ab omni errore . At nunc oritur quaestio, num „critica permittat, ut dicamus auxilio divino conferri veritatem omnibus propositionibus categoricis“ Scripturae. Quidam distinguunt inter veritatem absolutam et veritatem relativam; sed fortasse haec distinctio multis theologis non placet. Ergo alia via procedamus. Ponamus principia traditionis ut maiorem argumenti, facta vero per criticam probata ut minorem, et videamus, quae conclusiones ex his praemissis colligantur .
348. Principia, quae secundum traditionem ponuntur, sunt haec:
„Ex eo, quod Scriptura inspirata est, efficitur eam esse veram. Sed cum vere sit fructus laboris scriptoris sacri, lumine divino adiuti, numquam ei debemus subicere alium sensum litteralem nisi eum, quem scriptor sacer novit et exprimere voluit. Haec est magna regula exegesis. . . . Vane igitur aliquis ita loqueretur: Sententiae Scripturae sunt sententiae divinae, inscrutabilis profunditatis, emanantes ex veritate absoluta. Haec omnia quidem vera sunt; at nihilominus sententia divina, in Scriptura nobis proposita, ea est, quam Deus in mente scriptoris sacri produxit, et quae proponitur nobis eo ipso modo, quo scriptor eam intellexit et nobiscum communicare voluit. Unicum praeceptum exegeticum est penetrandi mentem et intentionem scriptoris sacri. Deus noluit plus dicere, quam scriptor sacer dicere voluit. . . . Haec omnia, valde simplicia, admissa ab omnibus commentatoribus, ad hanc propositionem evidentem reducam: Sane, Deus omnia docet, quae in Scriptura docentur, at non docet quidquam, quod non docetur per scriptorem sacrum, hic vero alia non docet, nisi quae vult ibi docere . Hoc principium valde simplex
Ib. 206 210 213 sq 215 502.
Ib. 499.
Ib. 502.
Ib. 501 sqq.
Ib. 505.
In „The Irish ecclesiastical Record“ (1905) 343 W. Mc Donald ait: „Quodlibet Scripturae dictum necessario verum esse eo sensu, quo a Deo intenditur, concedo; sed quo argumento probatur illud etiam necessario verum esse eo sensu, quo a scriptore humano intenditur? Omnes, ni fallor, fatentur, cum Deus non dederit gratiam inspirationis ad docendam profanam historiam vel scientiam, quotiescumque scriptor inspiratur ad faciendam assertionem, quae possit habere significationem stricte scientificam vel historicam, adesse alteram significationem — religiosam vel