De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 375

5. In variis conciliis, maxime Vaticano, definitum est libros esse sacros et canonicos eo, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum auctorem haberent.

6. Reiecta est doctrina, quae vel inspirationem ad aliquas partes Scripturae restringit, vel in textu inspirato errorem inveniri posse affirmat. Quaestio, num et quomodo errores materiales, ut distinguuntur a formali errore, in Scriptura admitti possint vel debeant, nunc maxime exagitat mentes theologorum .

Utile erit iam hic breviter indicare, quid significet illud „materialiter falsum“. Potest enim hic terminus habere multiplicem significationem: a) In locutionibus metaphoricis sensus materialis est falsus. Sed cum hunc sensum loquens non intendat, nullus adest error nisi forte ex parte eorum, qui verba contra sensum auctoris crasse materialiter intellegunt. In Sacra Scriptura sunt locutiones propriae, et sunt locutiones metaphoricae. Ad rectam intellegentiam requiritur, ut hae ab illis distinguantur. Idem valet de aliis dictionibus poeticis vel rhetoricis; idem valet interdum de locutionibus typicis. b) Cum quis aliorum iudicia vel dicta refert, potest verum esse haec esse ab aliis dicta vel iudicata, etsi haec dicta vel iudicia falsa sunt. Unde oritur quaestio, num et ubi in Scriptura referantur falsa dicta, mythi, legendae, traditiones populares etc. Tales relationes sunt formaliter verae, sed materia, quae refertur, saepe non est vera. Ergo ut maneat formalis veritas, perspicuum esse necesse est auctorem nolle affirmare materialem veritatem. c) Potest aliquis vera dicere, sed simul uti consuetis loquendi formulis vel opinionibus, quae materialiter sunt falsae. Dicere: Sol oritur vel occidit, est materialiter falsum, formaliter verum, quia loquens significat res, prout sensibiliter apparent, non prout in se sunt. Theologus, qui vult probare doctrinam aliquam iam fuisse a SS. Patribus propositam, formaliter vere loquitur, etsi e. g. secundum communem opinionem sub nomine S. Augustini citat opus S. Prosperi, ut saepe temporibus medii aevii factum est. Unde oritur quaestio, num sacri auctores interdum veritatem proponant ratione materialiter erronea, sed tum communiter admissa, quae ipsam veritatem proponendam non afficit.