De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 374

fides integralis Scripturae inspirationis, sin autem e contra, in causa erit principium, a quo sine blasphemia recedere nefas, Deum scilicet nullius mendacii auctorem esse posse.“

Itaque libri sacri non sunt ulli communi generi litterario adiudicandi, sed potius in iis agnoscendum est „genus illud singulare, transcendens, nullam cum aliis comparationem ferens, quod est ipsa Scriptura Sacra“. Secundum traditionem eloquia Domini fuerunt semper eloquia casta, argentum purgatum septuplum. „Nunc eadem illa divina eloquia et plumbum et stannum et scoriam continere perhibentur, quae opere criticae oportet ad purum excoquere. Antea firmiter persuasum habebatur Scripturam, etiam veterem, esse talem, quae, humili sermonis modulo inexhaustam veritatis plenitudinem comprehendens, simul et parva nutriret et magna oblectaret ingenia. Nunc inventum est, quod, infantili cogitatione concepta, soli infantili mentalitati antiquorum accommodabatur.... Nunc ultima novae exegesis conclusio est Scripturam esse atra a principio ad finem caligine perfusam et longe lateque densioris obscuritatis in iis, quae hactenus pro claris et perspicuis habita fuerant, quam in ceteris. Cui enim aenigmata Sphingis faciliora non viderentur quam simplex Bibliorum historia, qualem illi esse volunt?“ Ratio huius errationis est, quia illi exegetae ferventiore studio in linguas orientales quam in disciplinas sacras feruntur. „Litterae orientales eos insanire faciunt.“ Carent debita reverentia erga Deum et eius oracula, et adeo de se praesumunt, „ut se ipsos competentes, ceteros quoscumque incompetentes soleant appellare“ (p. 136 sqq).

Ecce, habes iudicia plane contraria duorum theologorum dogmaticorum, qui Romae docuerunt et scripserunt, et quorum opera Romae approbata sunt. Ipsa auctoritas ecclesiastica de nova illa exegesi nondum sententiam tulit, sed solum plures libros, in quibus nova illa methodus adhibetur, condemnavit, prout recentissime varia opera Alfredi Loisy. Edita tamen sunt interim duo responsa „Commissionis biblicae“, quae infra referentur.

372. Sicut supra (n. 140) post expositam doctrinam SS. Patrum, ita nunc quoque paucis colligere iuvat, quae de historia doctrinae de inspiratione post aetatem Patrum enarravimus.

1. Theologi scholastici exposuerunt, quomodo charisma hagiographorum a munere prophetico, quod attinet influxum Dei in intellectum, eo maxime differret, quod inspiratio ad scribendum non importat infusionem novarum specierum, sed solum iudicium de acceptis, idque in ordine ad scribendum.

2. Copiosius explicaverunt, qua ratione scriptor sacer esset causa instrumentalis, Deus vero causa principalis Sacrae Scripturae.

3. Inerrantiam omnimodam Scripturae docuerunt et propugnarunt unanimiter.

4. Quaestio de canone definita est tum in Concilio Florentino tum in Concilio Tridentino, in quo simul Vulgata, quae iam diu ubique auctoritatem obtinuerat, authentica declarata est.