De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 379

PRAENOTANDA.

373. Haec altera pars tractatus vocatur dogmatica, non solum quia circa dogma versatur, quod ab ecclesia omnibus credendum proponitur, sed quia in hoc dogma dogmatica via ac ratione inquirendum est. Dogmatica autem theologia circa dogmata ecclesiae quattuor praestat. Primum ostendit doctrinam, de qua agitur, in fontibus revelationis contineri; secundum, istam doctrinam vel ex aliis dogmatis vel ex disciplinis humanis illustrare et confirmare conatur; tertium, ex iis, quae revelata sunt, conclusiones theologicas argumentando evolvit: quartum, contra adversarios doctrinam defendit.

Atque ex iis quidem quae de historia doctrinae de inspiratione diximus, manifestum est dogma inspirationis exstare in fontibus revelationis; immo varia quoque, quae ad inspirationis naturam et vim elucidandam valent, enarrata sunt. Nihilominis ut conceptus dogmaticus clarior evadat, per modum synthesis membra disiecta in unum quasi corpus colligenda et inter se aptanda et uno conspectu exhibenda sunt. Id utique post historicam expositionem satis facile et breviter fieri potest. Dein vero intrandum erit in quaestiones disputatas multas et difficiles, quae de hoc dogmate factae sunt et adhuc funt, quae quaestiones pleraeque sunt speculativae, non paucae vero exegeticae. Series quaestionum haec erit: De exsistentia inspirationis, de essentia inspirationis, de extensione inspirationis, de inerrantia Sacrae Scripturae, quae est effectus inspirationis, de sensu Sacrae Scripturae, de criteriis inspirationis.

374. His ultimis temporibus dubitatio interdum mota est, utrum convenientius et utilius sit procedere ex conceptu inspirationis, ut a Patribus, theologis, conciliis proponitur, an potius ex ipsis libris inspiratis, non in quantum hi docent, quid sit inspiratio, sed in quantum sunt obiecta inspirata seu terminus inspirationis divinae. Nam ex effectibus saepe facilius et securius cognitio causae acquiritur, quam ex causa ipsa, praesertim si haec a sensibus nostris est valde remota. Censent enim nonnulli implacabile quoddam bellum necessario oriri, si theologi dogmatici a priori statuant, quales ex conceptu inspira-