De inspiratione sacrae scripturae
p. 380
tionis libri inspirati esse debeant, et si exegetae, inspicientes et perquirentes libros inspiratos, inveniant eos non esse tales, quales secundum dogmaticos esse debeant. Ideo convenientius iis videtur, prius diligenter examinare indolem singulorum librorum sacrorum et dein statuere, quid et qualis sit inspiratio.
At observandum est inspirationem esse factum divinum et supernaturale, quod omnem nostram cognitionem ita transcendit, ut nisi ex revelatione supernaturali a nobis certo cognosci non possit. Ergo a Deo loquente discere oportet, quomodo in conficienda Scriptura se habuerit; non vero ex indole sacrorum librorum, prout sunt obiecta naturalis cognitionis, actio Dei inspirativa inveniri et diiudicari potest. Secundum formam litterariam libri sacri similes sunt libris profanis neque quidquam prae se ferunt, quod explicari nequeat, nisi ex inspiratione Dei auetoris principalis scripti sint. Nonne illi ipsi theologi, qui favent novae methodo, libros sacros ad communia genera litteraria reducendos et secundum suum quemque genus litterarium explicandos esse docent, efferunt, inculcant? Quod si ita est, libri sacri non sunt eiusmodi miracula litteraria, quae per ipsam sensibilem formam suam postulent omnipotentiam divinam ut causam unice sufficientem existentiae suae. Apparent ut opera humana et proxime vere sunt opera humana; immo ob hoc ipsum, ut humanum elementum magis in luce ponatur, multi praeferunt illam novam methodum. Atqui inspiratio est quid divinum, naturae ordinem excedens. Ergo mere a posteriori, i. e. ascendendo ab effectu ad causam, inspiratio neque ostendi neque explicari potest, sed eodem modo quo alia fidei dogmata ex fontibus revelationis probanda et explicanda est. Quidquid a posteriori colligitur, si cum ecclesiae doctrina pugnat, falsum sit necesse est. Unde exegetae catholico iam ante omnem inquisitionem in Scripturae libros constat totam Scripturam cum omnibus suis partibus esse divinitus inspiratam et ab erroribus immunem.
375. Ceterum fautores novae methodi, qui catholici sunt, hoc non negant, sed potius volunt, integra Scripturae inspiratione et infallibilitate supposita, ad ulteriorem inspirationis explicationem non tam a priori ex speculativa huius conceptus consideratione quam a posteriori ex obiecti inspirati investigatione procedendum esse, et hoc eo magis, quod scientifica, ut aiunt, Scripturae expositio recentissimis tantum temporibus exculta sit, cum praeteritis saeculis unice fere theologicam Scripturae rationem prae oculis habuerint; esse autem ad rectam inspirationis expositionem formandam non mediocris momenti, ut non divinum tantum sed etiam humana elementa in Scriptura accurate perspiciantur.
Haec quidem non sine ratione dicuntur, sed interdum cum quadam exaggeratione, quasi non veteres quoque doctores et scriptores sciverint et docuerint Scripturam humana quoque opera esse scriptam,