De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 24

recte sentiendi vivendique leges doceret. Inspirationis vero naturam et modum non secundum veterem Iudaeorum traditionem, sed secundum Graecorum superstitiones male explicavit.

19. Ex ipsius Philonis scriptis apparet multis Iudaeis expositiones allegoricas visas esse depravationes textus sacri. Nihilominus non deerant qui eandem viam sequerentur, inter quos eminet Flavius Iosephus. Hic quidem in Palaestina vivebat, ubi eo tempore, quo Romani terram expugnabant et urbem evertebant, res publicas satis infeliciter gerebat; sed, quod eruditionem et mentis dispositionem attinet. Hellenista erat. Noverat Philonem; nam ait de eo: „Philo praepositus legationis Iudaeorum [ad Caligulam], vir praeclarus, Alexandri alabarchi frater et philosophiae non expers.“ Utrum ex Philone hauserit an suo tantum ingenio indulgens de doctrinis et moribus Iudaeorum scripserit, ambigitur, sed certum est eum similes opiniones fovisse et similia studia prosecutum esse.

Fatetur se apud populares suos fama frui hominis bene versati in patria eruditione, „at etiam graecis litteris operam dedi, et earum quidem notitiam assecutus sum, sed pronuntiandi elegantiam patria consuetudo impedivit. Apud nos enim non illi in honore sunt, qui multarum gentium linguas didicerunt, quia hoc studium commune habetur, non eorum tantum, qui ingenui existunt, sed etiam servorum, qui volunt. Illis autem solis sapientiam adscribunt, qui legalia perspicue intellegunt et vim Sacrarum Scripturarum (τῶν ἰερῶν γραμμάτων δόναμιν) interpretari possunt. Qua in re etsi multi operam collocarunt, duo tamen vel tres tantum successum habuerunt et laborum fructum mox perceperunt.“

Ideo ipse conatus est res iudaicas eo modo exponere, ut Graeci quoque facile possint intellegere non valde a se aliena esse Iudaeorum mores et doctrinas. „Nam a Graecis loco potius quam studiis dissidemus, ut nullae sint nobis in eos inimicitiae neque invidia.“ Revera. Iudaei ab eo descripti magnam partem potius Graeci sunt quam veri Iudaei. Tales enim dextere eos fecit, ut gentilium animos iis conciliaret.

20. Multo magis quam Philo servare solet litteralem sensum; immo interdum eum ultra limites veri litterae inhaerere patebit cuivis legenti ea, quae in primo capite libri primi Antiquitatum de Paradiso narrat. Nihilominus agnoscit sensum allegoricum.

Nam Moyses „quaedam aenigmatice innuit, quaedam cum dignitate allegorizat; quae vero plane dici oportebat, ea diserte profert. Unde si quis singulorum rationes inquirere vellet, multa ei et valde philosophica speculatio oriretur, quam ego nunc omitto. Deo vero tempus concedente post haec de ea re scribere conabor.“

Antiq. 18, 8, 1; Ed. Niese (maior) IV 186.

Antiq. 20, 12, 1; N IV 320.

Contra Apionem 2, 10; N V 69.

Antiq. Prooem. 4; N I, 8.