De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 23

et diligens studium occultorum et accuratam observantiam manifestorum. Nunc autem quasi in solitudine secum soli viventes, vel ut spiritus corporibus exuti, neque urbem neque vicum neque domum neque societatem hominum cognoscentes et evertentes ea, quae multitudini prosunt, nudam veritatem ipsam per se scrutantur. Quos sacer sermo docet bonae existimationis curam habere nec quidquam ex praeceptis solvere, quae viri divinitus inspirati et meliores nobis sanxerunt. Ob id namque, quod septima dies quoad increatum quidem signum potestatis, quoad creata vero signum cessationis ab opera est, non debemus leges de ea datas solvere, ut ignem faciamus, agros colamus, onera portemus, lites et iudicia agamus, depositum repetamus, usuras exigamus, reliqua faciamus, quae diebus non festivis permittuntur. Neque quia dies festus symbolum spiritualis laetitiae et gratitudinis erga Deum est, valere iubebimus sollemnitates annuarum festivitatum. Neque quia circumcisio significat excisionem voluptatum et passionum omnium et abiectionem impiae opinionis, qua mens putet se posse aliquid ex se ipsa gignere, abrogabimus legem circumcisionis. Secus etiam sacras caerinonias et sexcenta alia abrogabimus, si ad solas allegoricas significationes attenderimus. At oportet haec quidem ut corpus, illa autem ut animam habere. Quemadmodum igitur corpus, quippe quod sit animae domus, curamus, ita etiam litterae legum servandae sunt. Has enim si servamus, clarius ea quoque cognoscentur, quorum illae symbola sunt, ut ita etiam multitudinis vituperationes et accusationes evitemus.

Itaque Philo duplicem plerumque sensum dictis Scripturae subicit: litteralem et allegoricum. Litteralem sensum vocat ῥητόν vel φανερόν et πρὸς τὸὺς πολλούς; sensum allegoricum vocat νοητόν, τροπικόν, πρὸς διάνοιαν ἐπιστήμην, alia. Tum solum reiciendus est sensus litteralis, cum secundum litteram aliquid aut impossibile aut Deo indignum aut a recto ordine alienum dici videtur. Ceteroqui autem sensus litteralis retinendus quidem, at ut secundarius habendus est, cum illud, quod Deus principaliter intendit, sit sensus allegoricus. Communis populus, qui ad altiora non assurgit, per sensum litteralem docetur, ut ita a vitiis desistat; qui vero feliciorem naturam sortiti sunt, ad altiora erigere se debent; secus sunt τῆς ῥητῆς πραγματείας σοφισταί, qui ignorant Dei maiestatem .

Hanc allegoricam interpretandi rationem Philo non primus invenit, cum plures praecessores habuerit , sed maiore cum successu quam alii eam excoluit, ut etiam inter Patres ecclesiae sectatores habuerit. quemadmodum unius Ambrosii exemplo sufficienter probatur.

Verumtamen quod nostra magis refert, Philo testis est communis fidei Iudaeorum, qua illis persuasum erat libros Scripturae singulari modo esse sacros, quod Deus eorum auctor esset et per eos homines

De migratione Abraham § 16, n. 89 sqq; C. et W. II 285 sq.

Quod Deus sit immutabilis § 11 sqq, n. 54 sqq; C. et W. II 68 sqq. De somniis l. 1, § 16 sq, n. 92 sqq; C. et W. II 224 sqq.

Cornely, Introductio I 617 sqq. Schürer, Geschichte des jüdischen Volkes im Zeitalter Jesu Christi III 548 sqq.