De inspiratione sacrae scripturae
p. 26
De quibus verbis pauca animadvertenda sunt. Quomodo viginti duos libros computaverit, incertum est. Fortasse eadem ratione qua alii posteriores, videlicet: 1—5 Pentateuchus, 6 Iosue, 7 Iudicum et Ruth, 8 Samuelis, 9 Regum, 10 Paralipomena, 11 Esdras et Nehemias, 12 Esther, 13 Iob, 14 Isaias, 15 Ieremias et Lamentationes, 16 Ezechiel, 17 Daniel, 18 Prophetae minores, 19 Psalmi, 20 Proverbia, 21 Canticum Canticorum, 22 Ecclesiastes . Quicumque autem libri comprehenduntur illo numero, ideo secundum Iosephum pertinent ad Sacram Scripturam, quia a prophetis conscripti sunt. Alii posteriores libri iudaici minoris dicuntur esse auctoritatis, quia eorum origo prophetica minus certa est. Itaque non simpliciter reiciuntur, sed dubii esse dicuntur. Reapse Iosephus utitur aliis libris sacris usque ad libros Machabaeorum. Asserit autem se historiam gentis suae ex sacris Iudaeorum libris conscripsisse . Ergo videtur etiam illos recentiores libros habere ut sacros. At in hac re sibi constans non est. Nam non solum ex aliis fontibus scriptis hausit, sed etiam fabulas populares admiscuit.
22. Theoreticam expositionem prophetiae quamquam non tradidit, mentem tamen suam satis manifestat, quando e. g. de Balaam ait:
„Et ille quidem haec prophetavit extra se raptus et Spiritu Divino ad ea motus (ἐπεθείαζεν οὐχ ὦν ἐν ἑαυτῷ, τῷ δὲ θείῳ πνεύματι πρὸς αὐτὰ χεινημένος).“ Et hunc ipsum prophetam ita loquentem inducit ad Balac regem: „Numquid omnino censes et opinaris in nostra potestate esse de talibus rebus
Antiquissimus inter christianos scriptores, qui de canone Veteris Testamenti (habentes igitur etiam canonem Novi Testamenti) loquuntur, est Melito Sardicensis, qui in prooemio „Eclogarum“ haec ait: „Melito Onesimo fratri salutem. Cum pro amore ac studio tuo erga verbum Dei saepius a me postulaveris, ut excerpta (ἐχλογίας) quaedam ex lege et prophetis, quae ad servatorem et ad universam fidem nostram pertinent, tibi componerem, cumque libros Veteris Testamenti accurate cognoscere concupiveris, quot numero et quo sint ordine conscripti, id perficere omni studio laboravi. . . . Ego igitur, cum in orientem profectus essem et ad locum ipsum pervenissem, in quo haec et praedicata et gesta olim fuerunt, Veteris Testamenti libros diligenter didici eorumque indicem infra subiectum ad te misi. Est autem eiusmodi: Moysis libri quinque, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium; Iesu Nave; Iudices; Ruth; Regnorum libri quatuor; Paralipomenon duo; Psalmi Davidis; Salomonis Proverbia, quae et Sapientia, Ecclesiastes, Canticum Canticorum; Iob; Prophetarum: Isaiae, Ieremiae, et duodecim prophetarum liber unus, Daniel, Ezechiel; Esdras. Ex his igitur excerpta collegi, quae in sex libros a me distributa sunt“ (Eusebius, H. E. 4, 26; M 20, 395 sq.). Cur omissus sit liber Esther, non certo constat (cf. Franzelin, De Trad. et Script. 389, nota 2). Melito neque numerum neque modum computandi indicat (cf. M 5, 1177 sq.). Origenes vero eandem computationem habet, quam supra dedimus, etsi ordine non plane eodem (In Ps 1; M 12, 1083 sq.). Eadem fere computatio est apud Cyrillum Hierosolymitanum (Catech. 4; M 33, 494 sq.), Athanasium (Epist. 39; M 26, 1435 sq.), Ioannem Damascenum (De fide 4, 17; M 94, 1175 sq.), alios. Nihilominus Kihn censet Flavium Iosephum aliter computasse (Theodor von Mopsuestia, Freiburg 1880, 82 sq.). Computationem, quam supra dedimus, defendit Cornely (Introd. 1 50 sq.), nixus iis, quae Iosephus in Antiquitatibus refert.
Contra Apionem 1, 1; N V 3.
Antiq. 4, 5; N I 248.