De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 27

loqui aut silere, quando nos corripit Dei Spiritus? Hic enim voces, quas vult, et sermones profert nihil nobis scientibus... Et plane infirmi sunt, qui de rebus humanis aliquid ex se ipsis cognoscere se posse imaginantur, ut non ea, quae numen suggerit, loqui, sed eius voluntati contraire velint. Nihil enim nostri in nobis amplius manet, si illud intrat. Ita quidem loquitur Balaam, qui per se erat falsus propheta; at vix dubitare licet, quin Iosephus hic suam de prophetia sententiam proponat, cum verba illa in sacris libris non inveniantur. Aliis autem locis solet simpliciter ea repetere, quae in Scriptura de prophetis leguntur, et minus quam Philo terminis technicis philosophorum graecorum uitur. Ita e. g. Daniel erat vir, „cui divinae visiones fiebant (τὸ θεῖον αὐτῷ φανερὸν ἐγένετο)“ . Per preces impetrabat a Deo cognitionem occultorum : Unde fama fruebatur „viri sapientis, qui posset abscondita et soli Deo nota invenire“ , eo quod „Divinus Spiritus ei adesset, et ipse solus esset aptissimus ad invenienda ea, quae aliis in notitiam non venirent“ . „Libri autem, quos scriptos reliquit, adhuc apud nos leguntur et fidem nobis faciunt Danielem cum Deo conversatum esse. Neque enim futura tantum vaticinando manifestat, quemadmodum et alii prophetae, sed etiam tempus, quo haec eventura sint, determinat... Et propter impletionem eorum et veritatis fidem et quasi divinitatis gloriam apud vulgus (παρὰ τοῖς ὑχλοῖς) adeptus est.“ „Haec omnia, Deo ipsi monstrante, scripta reliquit, ut legentes et impleta videntes mirentur de honore, quem apud Deum Daniel habuit, et ex his intellegant errasse Epicuraeos, qui providentiam e vita tollunt et Deum negant curam rerum habere.“

In tota hac narratione nullum vestigium apparet divinae illius insaniae, de qua toties loquitur Philo.

Monet autem Iosephus de hac narratione: „Nemo vitio mihi vertat, quod ita singula scripto mandavi, prout inveni in antiquis libris. Nam statim ab initio historiae studiosos rerum et etiam calumniatores praemonui me solum velle Hebraeorum libros graece interpretari et haec ita proponere, ut rebus gestis nihil de meo addam, nihil subtraham.“

Est igitur Iosephus quoque testis traditionis iudaicae, qua libris sacris tribuitur origo divina et, quae ex ea fluit, suprema auctoritas in statuendis doctrinis et praeceptis. Sunt enim secundum eum omnes hi libri opera prophetarum, qui non suo nomine, sed a Deo inspirati scripserunt.

ART. III.

DE POSTERIORUM IUDAEORUM DOCTRINA.

23. Iudaei, qui primis post Christum saeculis scripserunt, non iam quidquam contulerunt ad inspirationis doctrinam expoliendam, sed contenti erant communi suae gentis traditione: omnia in Scriptura esse inspirata, non sententias tantum, sed etiam vocabula et immo

Ib. Antiq. 10, 10, 2; N II, 372. Antiq. 10, 10, 3; N 373 sq.

Antiq. 10, 11, 2; N 382. Antiq. 10, 11, 3; N 383.

Antiq. 10, 11, 7; N 388 sq. Antiq. 10, 11, 7; N 391.

Antiq. 10, 10, 6; N 377 sq.