De inspiratione sacrae scripturae
p. 407
E. g. S. Isidorus Hispal.: „Hi sunt scriptores sacrorum librorum... Auctor autem earundem Scripturarum Spiritus Sanctus esse creditur. Ipse enim scripsit, qui prophetis suis scribenda dictavit.“ Aliis verbis: Deus est unicus auctor, quod attinet specificam Scripturae dignitatem et auctoritatem; haec enim non ex humana, sed ex divina eius origine derivatur. Quae ratio nos non cogit ad negandum scriptores quoque humanos esse veros auctores librorum sacrorum. Qui utique nisi quidquam ad librorum confectionem contulissent nisi solam materialem conscriptionem, sicut amanuensis, cui singula verba dictantur, non possent recte vocari auctores. At non ita est. Ipsi sua iudicia, suos affectus exprimunt, ipsi librum mente et voluntate ad scribendum conceperunt; ergo veri sunt auctores. Auctores quoque et a Patribus et a theologis vocati sunt, ut e. g. a S. Augustino, qui ait nullum sacrorum auctorum in scribendo errasse , vel ab Henrico Gandavensi, qui etiam rationem exponit, ob quam veri auctores dici debeant . Hinc apud theologos mos invaluit loquendi de auctore primario et de auctoribus secundariis Sacrae Scripturae , quem loquendi modum etiam servat Leo XIII in Encyclica „Providentissimus Deus“ .
Itaque ad explicandam essentiam inspirationis problema solvendum hoc est, quomodo auctor primarius se habuerit ad auctores secundarios. Nam sicut ratione auctoris nihil explicandum manet, si quis librum immediate per se scribit, ita, si scribit per alium, qui etiam auctor est, determinandum restat, quomodo per alium scripserit, cum hoc variis modis fieri possit. Ostendit autem nobis traditio viam, qua ad solutionem huius quaestionis perveniamus.
403. Deus est causa principalis, sacer autem scriptor causa instrumentalis. Veterrimi doctores hoc exprimunt comparando scriptorem sacrum cum cithara vel lyra quae a Deo pulsetur, vel cum tibia quae a Deo infletur, vel cum organo quod a Deo moveatur. Ita auctor „Cohortationis ad Graecos“, Athenagoras, Theophilus Antioch., Hippolytus . Clemens Romanus dicit hagiographos fuisse ministros Dei . Iustinus M. eos vocat δεοφορουμένους , quae expressio formata est secundum 2 Petr 1, 21. Hieronymus ait sacros scriptores linguam suam quasi stilum et calamum praebere, quo Spiritus Sanctus scribat . Secundum Augustinum Christus per evangelistas tamquam per manus suas scripsit, non minus quam si ipse manu sua, quam in proprio corpore gestabat, scripsisset . His et aliis dictis SS. Patres clarissime docent sacros scriptores esse causas instrumentales, Deum autem causam principalem. Neque tamen ulla ratione negant activitatem
Supra n. 143.
Supra n. 118.
Supra n. 182.
Supra n. 182 190 sq. 277 300 sq.
Supra n. 343.
Supra n. 39 40 44.
Supra n. 37.
Supra n. 38.
Supra n. 109.
Supra n. 117.