De inspiratione sacrae scripturae
p. 406
ciunt omnes libros canonicos in communi; ergo supponunt communem inspirationis conceptum, qui in omnibus libris canonicis verificetur. Haec autem non est inspiratio ad hos vel illos actus et affectus, qui in uno altero libro sacro exprimuntur, sed est simpliciter inspiratio ad scribendum. Quot affectus desiderii, gaudii, spei, indignationis, commiserationis manifestantur in epistulis S. Pauli, ad quos affectus eliciendos sine dubio a Deo inspiratus erat! Sed tales affectus habuit, antequam scriberet, et habuisset, etsi non scripsisset quidquam. Neque igitur inspiratio ad illos affectus eliciendos ex conceptu suo etiam est inspiratio ad scribendum. Atqui libri sunt sacri et canonici, quia Deo inspirante conscripti sunt. Ergo inspiratio biblica ab omnibus illis inspirationibus affectuosis, lyricis, rhetoricis distinguenda est. Quaestiones de statu lyrico, historico, similes sunt exegeticae et potius pertinent ad genus litterarium quam ad inspirationem biblicam. Haec dogmatica quaestio respicit per se universalem aliquem conceptum et definire vult essentiale illud, quo libri sacri, utcumque inter se diversi, omnes inspirati sunt.
Merito igitur Franzelin iterum iterumque inculcat dogmaticam quaestionem de inspiratione versari circa solam essentiam inspirationis, qua liber sacer a Deo auctore fiat . Neque iusta est querela, quae interdum auditur, quod secundum theologos dogmaticos sacri scriptores appareant quasi tubi phonetici, per quos alius loquatur, ita ut omnes illi pulcherrimi affectus psalmorum e. g. per eos transierint ut per inanimos canales. Qui ita loquitur, non mediocri confusione laborat. Hi enim affectus et alia similia sunt quidem materia librorum sacrorum, sed non sunt formalis illa ratio, ob quam ecclesia libros ut sacros suscipit et veneratur. Etiamsi illi affectus a Deo inspirati sunt, sicut revera omnes actus supernaturales a Deo inspirantur, immo etiamsi forte quaedam cogitationes et affectus ut tales se exhibent, quales sine charismatico Dei influxu fieri nequeunt, nihilominus inde non concluditur has cogitationes et hos affectus ita Deo movente scripto esse consignata, ut Deus auctor huius libri sit, in quantum liber est. De hac autem sola re agitur in quaestione dogmatica de inspiratione biblica, hanc solam considerabimus, non negantes alias illas inspirationes, sed interim abstrahentes ab iis, utpote ad hanc quaestionem dogmaticam non pertinentibus. Solum tum, cum de extensione inspirationis dicendum erit, de iis sermo redibit.
ART. II.
DE AUCTORIBUS SCRIPTURAE DIVINO ET HUMANIS.
402. Interdum veteres doctores dicunt homines fuisse quidem scriptores sacrorum librorum, unicum autem auctorem esse Spiritum Sanctum.
Supra n. 314.