De inspiratione sacrae scripturae
p. 409
horum librorum dicitur Deus auctor principalis, scriptores vero humani auctores secundarii. Ergo neque communis influxus gratiae ad hoc sufficit.
404. Consequenter, quia nihil aliud remanet, recurrendum est ad illum extraordinarium influxum supernaturalem, qui charismaticus vocatur . Hoc et SS. Patres et theologi significant, eo quod reducunt inspirationem biblicam ad donum prophetiae, large accipiendo prophetiam, non ut est praedictio futurorum, sed ut est charisma illud, quo homo constituitur nuntius Dei, ut supra (n. 378) explicatum est. Itaque in Sacra Scriptura conficienda modo plane singulari Deus agit in scriptores humanos, ut, quae ipse scribenda iudicavit et voluit, ipsi quoque mente iudicando concipiant, voluntate complectantur, exsecutione perficiant. Motus igitur, cuius terminus est liber inspiratus, a Deo incipit, transit in scriptores humanos eorumque facultates ita movet, ut vi huius motionis charismaticae scribant istum determinatum librum, quem Deus vult. Quo fit, ut et ipsi recte vocentur auctores, quippe qui intellectu et voluntate sua librum producant, et tamen Deus sit auctor primarius, cum ipse primus mente et voluntate librum scribendum conceperit et, ut ab aliis conciperetur et scriberetur, effecerit.
Restat igitur, ut magis in specie explicetur, cuiusmodi sit ille influxus Dei in scriptorem sacrum. Solet autem Deus pro sua sapientia et potentia creaturis ita uti, ut earum naturam et facultates non supprimat, sed eas ipsas applicet ad opus, quod perficere vult. Ideo enim fit usus rei ut instrumenti, quia res de suis aliquid conferre potest ad effectum producendum. „Causa secunda instrumentalis non participat actionem superioris, nisi in quantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis. Si igitur nihil ibi ageret secundum illud, quod est sibi proprium, frustra adhiberetur ad agendum, nec oporteret esse determinata instrumenta determinatarum actionum“, sicut securis est ad incidendum, penicillus ad pingendum . Sic igitur Deus scriptores sacros adhibet ad scribendum, quatenus in iis sunt facultates aptae ad producendos libros, quos vult. Sed quia liber inspiratus est effectus, cuius capaces non sunt ullae facultates naturales, Deus has facultates supernaturaliter elevat et movet, ut hagiographi scribant facultatibus naturalibus quidem, sed supernaturaliter elevatis. Unde scribit Deus per homines more hominum; homo autem non scribit nisi supernaturaliter elevatus et motus, scribit tamen ut homo , i. e. habens tales facultates, tales notiones, tales perfectiones et imperfectiones, tales modos sentiendi et loquendi. Haec enim omnia, quae Deus invenit in instrumento (utique et ipsa a Deo
De charismatis agit S. Paulus 1 Cor 12.
S. Thomas 1, q. 45, a. 5. Cf. S. August. supra n. 121.