De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 410

concessa), elevat et adhibet, ita ut in opere facto non divina tantum perfectio, sed etiam proprietates humanae appareant. Est igitur Scriptura effectus duplicis causalitatis, divinae et humanae, partim Deo, partim homini adscribenda, non secundum partialitatem effectus, sed secundum partialitatem causalitatis, totum opus divinum, totum humanum, sub alia tamen ratione divinum, sub alia humanum.

Restat igitur exponendum, in quo haec elevatio et motio divina in scriptore humano consistat. Et primum quidem dicemus, quid non sufficiat, dein quid non requiratur, ut tandem statuamus, quid et requiratur et sufficiat ad inspirationis conceptum.

ART. III.

QUID NON SUFFICIAT AD INSPIRATIONEM.

405. Sine dubio ad inspirationem librorum sacrorum non sufficit praeservatio ab errore, quemadmodum voluerunt Chrismann, Jahn, alii . Haec doctrina, cum explicite damnata sit a Concilio Vaticano , sine haeresi teneri non iam potest.

Ceterum ex ipso modo, quo Jahn opinionem suam proponit, immediate patet eam esse falsam. Dicit enim libros sacros, cum ideo tantum sacri sint, quod revelationem sine errore contineant, non recte vocari inspiratos. Atqui et in Scriptura et in traditione indoles illa, qua libri sacri ab omnibus aliis specifice differunt, inspiratio vocatur , et haec appellatio iam inde a primis saeculis recepta est ut terminus technicus ad dogma catholicum exprimendum. Ergo opinio Jahnii, secundum quam indoles Scripturae Sacrae hoc termino apte exprimi nequit, est falsa.

Praeterea Deus est auctor principalis, a quo libri sacri scripti sunt, scriptores vero humani sunt auctores secundarii et instrumenta, quibus Deus usus est ad hos libros conscribendos . Atqui per solam assistentiam, qua caventur errores, Deus neque scripsisset libros sacros, neque eorum auctor esset. Ergo per solam assistentiam non explicatur dogma inspirationis biblicae.

Neque per immunitatem ab errore, ex assistentia divina oriundam, essentialis illa differentia, quam ecclesia agnoscit inter definitiones conciliorum occumenicorum vel summorum pontificum et Sacram Scripturam, ulla ratione sustinetur. Nam definitiones dogmaticae non minus infallibiles sunt quam Scriptura, neque vero umquam ecclesia eas inter libros sacros recensuit. Unde Jahnii opinio merito ab omnibus relicta fuit iam ante Concilium Vaticanum.

Supra n. 321 sq 325.

Supra n. 327 sqq.

Supra n. 335.

Supra n. 395 sq 402 sqq.