De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 31

Etiam cum prophetae habent visionem parabolicam et postea eam explicant, interdum haec ipsa explicatio fit in somnio prophetico, eo fere modo, ac si quis somniat se evigilasse et exponere ea, quae antea somniaverit. Interdum solum symbolum percipitur in visione, et explicatio fit extra statum visionis .

27. Sunt undecim gradus prophetiae, etsi duo infimi non sunt proprie prophetia, sed gressus ad prophetiam. Porro unus idemque propheta modo sub una, modo sub alia forma prophetiam accipit. Sicut propheta non per totam vitam prophetat, sed saepe ab inspiratione vacuus est, ita quoque accidit, ut prius fuerit in superiore gradu et postea sit in inferiore. Ab omnibus autem prophetis ante mortem inspiratio aufertur. His praemissis iam sequitur divisio prophetiae.

„Primus gradus est gressus ad prophetiam, cum quis auxilio divino adiuvatur, quo movetur et animatur ad actionem virtuosam, grandem, magnimomenti, e. g. ad liberandam societatem hominum bonorum a societate improborum, vel ad liberandum hominem insignis virtutis, vel ad multis hominibus benefaciendum, ita ut talis vir percipiat in se aliquid, quo impellatur et invitetur ad agendum. Hoc est, quod appellatur spiritus Domini, et de homine, qui in tali statu est, dicitur: Irruit in eum spiritus Domini...“ Exempla: Samson et alii iudices et reges. A Moyse, ex quo tempore ad aetatem virilem pervenit, hoc genus fortitudinis numquam recessit. Quare spiritus Domini actus interfecit Aegyptium et alia similia patravit. „Hic spiritus Domini numquam ullum verbum inspiravit, sed solum ad certas actiones nobiles impulit.“

„Secundus gradus est, quando quis sibi videtur penetrari re aliqua et indui nova facultate, quae movet eum ad loquendum, ut proferat praecepta sapientiae aut laudem [Dei] aut monita salutaria aut sermones spectantes ad regimen politicum aut ad metaphysicam, et id quidem in statu vigiliae, quando sensus usitatas suas functiones habent. Talis homo dicitur loqui per Spiritum Sanctum. Per hunc Spiritum Sanctum David composuit Psalmos et Salomon Proverbia, Ecclesiasten, Canticum Canticorum. Item per eundem Spiritum Sanctum compositi sunt libri Danielis, Iob, Chronicorum, alia Hagiographa. Unde et Kethubim appellantur, i. e. scripta mediante Spiritu Sancto... Notandum est Davidem, Salomonem, Danielem ex hoc genere esse neque pertinere ad genus Isaiae, Ieremiae, Nathan prophetae, Achiae Silonitae, aliorum similium... Quodsi David ait: Dixit Deus Israel mihi, locutus est fortis Israel (2 Rg 23, 3), intellegendum est hoc sensu, quod Deus fecit ei promissiones sive per Nathan sive per alium“, et similiter de aliis, quorum somnia numquam vocantur prophetia. „Haec ratio est, ob quam inter nostros convenit Danielem ponendum inter hagiographos, non inter prophetas... Nulla facienda est differentia inter Proverbia, Ecclesiasten, Danielem, Psalmos, libros Ruth et Esther, quia omnes scripti sunt mediante Spiritu Sancto et vocantur omnes prophetae sensu generaliore.“

„Tertius gradus... in eo consistit, quod propheta videt parabolam in somnio cum omnibus condicionibus verae prophetiae iam explicatis, et quod in ipso somnio prophetico exponitur verus sensus parabolae, quemadmodum valet de plurimis parabolis Zachariae.“

Cap. 43; Munk 324 sqq.