De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 30

quia hae tres perfectiones facultatis rationalis, facultatis imaginativae morumque possunt esse diversae, ideo diversi quoque sunt gradus prophetarum. Praeterea quia facultas imaginativa potest defatigari et debilitari, inde fit, ut prophetae interdum habeant donum prophetiae, interdum eo careant. Hinc explicatur, quod tempore exsilii cessavit prophetia propter praevalentem tristitiam, et quod adhuc deficit inter Iudaeos; sed quando Messias venerit, prophetia revertetur .

26. Haec sonant quidem, quasi ex naturali dispositione prophetia sua sponte et necessario oriatur. At hoc Maimonides statim ab initio expositionis excluserat. Omnino enim praeter hanc dispositionem et praeparationem postulat specialem Dei influxum. Errat autem putans non posse a Deo ad munus propheticum quemquam eligi, quin ad hoc sit naturaliter dispositus et praeparatus. Deus enim et in Vetere et in Novo Testamento Saulos fecit prophetas , et omnem dispositionem deficientem per suam omnipotentiam supplere potest.

Cum Maimonides dicat omnem prophetiam fieri aut per somnium aut per visionem, somnium non explicat, eo quod omnes sciant, quid hoc sit.

„Quantum ad visionem, haec est status agitationis et terroris, quo corripitur propheta, quando evigilat, ut narratur de Daniele (10, 8 sq).... In tali statu sensus cessant ab operationibus suis, et iste impulsus, de quo dixi, diffunditur super facultatem rationalem et inde super facultatem imaginativam, ut haec ad functiones perfectas perveniat. Interdum revelatio incipit a visione prophetica; tum agitatione illa et vehementi emotione, quae provenit ex perfecta operatione imaginationis, crescente advenit revelatio, sicut accidit Abraham; nam de hac revelatione in principio dicitur: Verbum Domini factum est ad Abraham in visione; in fine vero: Et profundus sopor irruit super Abraham; tandem: Et dixit ad Abraham etc. (Gn 15, 1 12 sq). Etsi modo Deus, modo angelus dicitur apparuisse, numquam Deus loquitur nisi mediante angelo; angelus autem non apparet nisi in somnio aut in visione. Prophetae interdum dicunt angelum esse locutum, interdum non dicunt, sed hoc semper supponunt. Interdum dicunt Deum esse locutum per angelum, interdum simpliciter Deum esse locutum; sed notum esse confidunt omnem prophetiam et omnem revelationem fieri in somnio aut in visione et mediante angelo. Quidquid ergo uno ex his quatuor modis fit, est vera prophetia. Quando autem dicitur: Deus venit ad talem in somnio noctis, non agitur de prophetia, sed sensus est: Deus effecit, ut hic homo monitum aliquod per somnium acceperit, id quod etiam malis potest contingere. Aliquoties dicitur: Deus dixit ad eum, etsi hic homo non accepit immediate revelationem, sed instructus est per prophetam, qui propheta aliquando etiam angelus (i. e. nuntius) vocatur .

Quandocumque angelus apparet, sive in figura humana sive alio modo, et loquitur et agit, hoc semper fit in visione aut in somnio prophetico (i. e. non extra imaginationem prophetae), ut lucta Iacobi cum angelo (Gn 32, 24) .

Cap. 36; Munk 281 sqq.

1 Rg 10, 6 10 sqq. Act 9.

Cap. 41; Munk 313 sqq.

Cap. 42; Munk 319 sqq.