De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 33

reddere statum societatum nostrarum per leges antiquas . . . nonne vides, inquam, quomodo ab initio libri sui [Genesis] posuerit narrationem creationis, quae est scientia physica ; quia scilicet ante scientiam moralem secundum rectum ordinem praemittenda est metaphysica, ante metaphysicam vero physica. Eadem ratio a Philone et a Flavio Iosepho redditur, cur ante legislationem mosaicam proponatur historia creationis.

Iuverit in fine notare secundum Maimonidis sententiam Moysen, etsi fuerit propheta sui generis, non potuisse videre essentiam divinam . 29. Philo olim conatus erat philosophiam platonicam cum Iudaeorum dogmatis coniungere; sed apud ipsos Iudaeos successu caruerat et mox in oblivionem venerat. Maimonides studuit super fundamentum doctrinae aristotelico-arabicae construere aedificium theologiae iudaicae, et apud multos Iudaeos maximum successum habuit, ut inter eos quasi proverbium fuerit: „A Moyse usque ad Moysen non apparuisse similem Moysen.“ Praecesserant quidem alii philosophi iudaici doctrinae peripateticae vel platonicae addicti, ut Saddia ben Ioseph (saec. XI) et Samuel ibn Gabirol (Avicebron saec. XI), qui magis sequitur Plotinum quam Aristotelem, alique plures . At omnes superavit Maimonides imbuendis Iudaeis doctrina peripatetica. In maxima admiratione erat apud plurimos, quia putabant eum effecisse perfectam reconciliationem philosophiae eum doctrinis biblicis. Multi vero doctores talmudici, quorum opiniones saepe irridet et sugillat Maimonides, indignatione in eum inflammabantur, quod totam legem perverteret vel in periculum vocaret. Ortae sunt gravissimae dissensiones, neque argumentis tantum pugnatum est, sed asseclae oppositarum partium inter se excommunicarunt et tamquam apostatas damnarunt. Praecipue in Gallia meridionali animi contra Maimonidis doctrinam gravissime excitabantur. Ibi a. 1233 rabbi Salomo ben Abraham alios rabbinos sibi adiunxit, qui libros Maimonidis anathemate afficiendos et comburendos esse declarabant. Quo efficacius hoc consilium exsecutioni mandarent, opera Maimonidis apud Inquisitores christianos gravissimorum errorum accusarunt et obtinuerunt, ut illa publice flammis traderentur . Nihilominus progressum doctrinae Maimonidis impedire non poterant, quae mox omnes fere scholas iudaicas occupabat.

Sunt autem nonnulli inter asseclas Maimonidis, qui in explicanda prophetia eatenus ab eo recedunt, quatenus docent influxum intellectus agentis non fieri in imaginationem, sed in intellectum tantum. Ita docet e. g. Gersonides (Levi ben Gerson saec. XIV). Ioseph Albo (saec. XV), censet posse quidem prophetiam fieri cum cooperatione imaginationis, at eo altiorem esse, quo magis fiat sine cooperatione imaginationis .

Munk 1, 13 sq. P. 1, c. 54 64; Munk 1, 216 286.

De quibus Winter-Wünsche II 699 sqq.

Jost, Geschichte des Judentums III, Leipzig 1859, 7 sqq.

Winter-Wünsche II 769 789.