De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 34

Cum prophetia comparat enthusiasmum philosophicum vel poeticum, quem etiam a Spiritu Sancto descendere vult, ita ut is, qui tali modo inspiratur, saepe nesciat, unde ideae vel verba sibi venerint, etsi haec non sit prophetia proprie dicta. Maimonides vero docet ex influxu intellectus agentis in solam facultatem imaginativam fieri politicos, ad prophetiam autem exigi, ut influxus fiat in utramque simul facultatem . Est igitur haec differentia opinionum inter magistrum et discipulos, quam notasse sufficiat.

30. Maimonidis doctrinam esse quendam, quem vocant, rationalismum, negari nequit. Hunc autem inter posteriores Iudaeos ad extremum usque gradum perduxit Baruch Spinoza, qui „propter horribiles haereses“ a. 1656 sollemni anathemate e synagoga eiectus est. Fuit pantheista, secundum quem Deus est illa unica substantia, extra quam non est ulla alia substantia, et cuius duo attributa, i. e. cogitatio et extensio, totum mundum constituunt; nam quaecumque in mundo exsistunt, non sunt nisi affectiones illorum attributorum divinorum. Deus est „natura naturans“; mundus est „natura naturata“. Quae sunt et fiunt, non possunt non esse et fieri, quia Deus non potest non esse, neque natura divina potest non explicare seu evolvere se hoc determinato modo.

Quare respectu prophetiae ante omnia statuendum est cognitionem propheticam et cognitionem communem non essentialiter differre, „quandoquidem Dei natura, quatenus de ea participamus“, utriusque cognitionis fons est.

„Cum itaque mens nostra ex hoc solo, quod Dei naturam obiective in se continet et de eadem participat, potentiam habet ad formandum quasdam notiones rerum naturam explicantes, merito mentis naturam, quatenus talis concipitur, primam divinae revelationis causam statuere possumus.“ Prophetia eo tantum distinguitur, quod est modus cognoscendi rarus et inusitatus. Qualis sit hic modus, ex sola Scriptura discendum est, ex qua colligitur, „quod omnia, quae Deus prophetis revelavit, iis revelata fuerunt vel verbis vel figuris vel utroque hoc modo, verbis scilicet et figuris“, idque vel in sola imaginatione vel etiam extra imaginationem . Per voces extra imaginationem soli Moysi revelatio facta est, aliis prophetis in imaginatione tantum . Scriptura Veteris Testamenti supponit Deum esse corporeum et voces formare posse. Revelationes per figuras vel imagines multae inveniuntur in Scriptura. Maimonides et alii dicunt quidem haec omnia in somniis facta esse, sed „illi sane garriunt; nam nihil aliud curaverunt, quam nugas aristotelicas et sua propria figmenta ex Scriptura extorquere, quo mihi quidem nihil magis ridiculum videtur.“ Potest quidem Deus sine verbis vel figuris immediate re-

More II 37; Munk 2, 290 sqq.

Tractatus. theologico-politicus c. 1; Ed. Paulus I 157.

Ib. 158. Ib. 159.

Ib. 161. Ceterum Spinoza non pauca ex Maimonide hausit neque ullo signo indicavit.