De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 540

arca ibi usque in praesentem diem“ (2 Par 5, 9). Illi, qui primi legebant libros Paralipomenon, bene intellegebant haec verba non valere de suo tempore, sed referri ex documento, quod ante destructionem templi scriptum erat. Neque nunc difficile est ei, qui considerate Scripturam legit, hoc perspicere. Idem valet de 2 Par 8, 8, ubi dicitur Salomon subiugasse Hethaeos et alios populos „usque in diem hanc“.

533. Quapropter constat, et quid sit „citatio implicita“, et cur aliquando admittenda sit in Sacra Scriptura. Sunt autem quidam theologi catholici, qui censent recurrendo ad citationes implicitas se posse solvere multas et graves difficultates biblicas, idque hoc modo: Historiographi sacri Veteris Testamenti plurima, quae scripserunt, ex priscis documentis hauserunt. Eatenus igitur magna vel fortasse maxima pars librorum Veteris Testamenti consistit ex citatis, partim explicitis, partim implicitis. Scriptori autem, qui aliorum dicta citat, neque necessitas semper incumbit neque voluntas semper inest affirmandi vera esse ea, quae citat. Saepe contentus erit veritate citationis, iudicium de veritate rei citatae legentibus relinquens. Quare sicubi difficultas oritur in libris historicis Veteris Testamenti, quae alia via convenienter solvi nequit, licebit admittere agi ibi de citatione implicita, cuius veritas non requirit, ut res citata sit vera; unde veritas rei citatae erit obiectum liberae inquisitionis et disputationis.

Exemplum proponunt hoc: 2 Reg 24, 9 de censu populi facto sub Davide legimus: „Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum.“ Sed 1 Par 21, 5 legimus: „Deditque [Ioab] Davidi numerum eorum, quos circuierat; et inventus est omnis numerus Israel mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum.“ Atqui octingenta milia non est idem atque mille milia et centum milia; neque quingenta milia idem atque quadringenta septuaginta milia. Quomodo solvitur difficultas? Dicendo esse citata implicita hausta ex diversis documentis.

Aliud exemplum: Gn 46, 21: „Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared“: ergo decem filii. 1 Par 7, 6: „Filii Beniamin: Bela et Bechor et Iahiel, tres.“ 1 Par 8, 1: „Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, Nohaa quartum et Rapha quintum.“ Cum idem auctor in eodem libro et in duobus continuis capitibus et in re tam simplici et manifesta censendus non sit sibi ipsi contradixisse, quid dicendum erit nisi ex variis docu-

Cf. Nm 26, 38 sqq.