De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 539

ART. VIII.

DE „CITATIONIBUS IMPLICITIS“ SACRORUM SCRIPTORUM.

532. Cum, exclusis mythis vel legendis, libri historici Sacrae Scripturae contineant historiam veram et proprie dictam, non tamen sequitur omnia, quae in his libris narrantur, esse simpliciter vera; nam non raro inducuntur homines non inspirati loquentes, ex quibus alii vera dicunt, alii mendacia vel errores proferunt. Haec aliorum dicta, et praecipue documenta scripta, in sacris libris allegata, solent breviter vocari „citata“, vel „citationes“; et quia Scriptura referens citata non semper testatur ea, quae in citationibus dicuntur, esse vera, solent distinguere „veritatem citationis“ et „veritatem rei citatae“. Ubicumque in sacris libris aliquid citatur, semper adest veritas citationis, non semper adest veritas rei citatae. Videamus igitur nonnullas citationes.

Neh 7, 4 sqq legimus haec: „Civitas autem [Ierusalem] erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae. Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum [e captivitate] et inventum est scriptum in eo: Isti filii, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor, rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam, unusquisque in civitatem suam. Qui venerunt cum Zorobabel: Iosue, Nehemias, Azarias...“ et ita porro usque ad vers. 69. In libro Esdrae c. 4 et 5 leguntur epistulae scriptae ad reges Persarum eorumque responsa. His igitur locis simpliciter citantur aliorum dicta.

Exemplum rei citatae cum reprobatione vidimus in praecedenti articulo. Nam Ier 28, 2 sqq refertur integra prophetia Hananiae prophetae; sed mittitur ad eum Ieremias, ut dicat ei: „Audi, Hanania, non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. Idcirco haec dicit Dominus: Ecce, ego mittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim Dominum locutus es“ (Ier 28, 15 16).

Notissimum exemplum rei citatae cum approbatione habetur in illis verbis Pauli: „Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est“ (Tit 1, 12 13).

Sunt igitur in Scriptura citationes manifestae, sed sunt etiam citationes tacitae, seu ut aliis placet, citationes implicitae; i. e. sacri auctores interdum allegant verba documentorum, ex quibus hauserunt, non explicite dicentes se aliorum verba proponere. E. g. libri Paralipomenon scripti sunt post tempus exsilii, quando templum et arca foederis diu destructa erant. Nihilominus ubi sermo est de finita aedificatione templi sub Salomone rege, narratur, quomodo sacerdotes intulerint arcam foederis in Sanctuarium, et additur: „Fuit itaque