De inspiratione sacrae scripturae
p. 542
iamini nepotes, qui hoc loco demonstrantur fuisse pronepotes; sunt enim pronepotes latiore sensu nepotes; immo neque in eo, Nm 26, 40 duos scribi nepotes, qui vere nepotes fuerint, at simul v. 39 duos scribi filios (Sepham et Hapham), qui reapse fuerint pronepotes. Etenim Nm 26 non traditur proprie genealogia, sed elenchus cognationum. Aliud ibi non edicitur, nisi cognationes illas, a pronepotibus prognatas, ante factas esse sui iuris et cognationum v. 38 aequales, quam cognationes a nepotibus Addar et Naaman procreatas (Comment. in Paralip., Parisiis 1905, 165).
Qui plura de genealogiis discere cupit, ea erudite exposita inveniet l. c. et in eiusdem auctoris Comment. in Num., Parisiis 1899, 173 sqq.
Quae exempli causa sint dicta, ut pateat tales difficultates non posse uno simplici principio omnes solvi, sed in singulas diligenter inquirendum esse. Citationes implicitae nihil minus sunt quam universale remedium, etsi haec solutio reicenda non est, ubi sufficienter probatur . Ceterum quidquid dixeris, saepe certum responsum non erit possibile, in numeris etiam minus quam in nominibus propriis; quare otiosi potius quam studiosi hominis esse in his quaestionibus se multum occupare iam supra (n. 114) Hieronymum dicentem audivimus.
535. Itaque de citationibus implicitis in Vetere Testamento haec dicenda videntur: a) Paucis locis quaedam ex aliis scriptis tacite allegantur, quae recte explicari nequeunt nisi ut citationes implicitae, retinentes eum sensum, quem habebant in documentis, unde sumptae sunt. Ergo eiusmodi citationes non pugnant cum inspiratione divina. b) Neque tamen pro arbitrio citationes implicitae statuendae sunt ad removendas difficultates, quia solutiones arbitrariae non sunt solutiones verae; sed singulis locis ostendi oportet hanc solutionem esse saltem aeque probabilem atque alias, quae dari possunt. c) Minime vero rem ita concipere licet, quasi historia Veteris Testamenti sit congeries cita-
De duplicatis genealogiis in libris Paralipomenon Mühling ait: „Man wende nicht mit Eichhorn ein . . . der Chronist habe dies von neuem geschrieben, bloss um sich genau an seine Quellen zu halten (dies ist auch die Grundanschauung von Movers), ein Streben, das durch Vergleichung der Parallelstellen da, wo sie uns vergönnt ist, geradezu widerlegt wird. — Wir werden noch öfters dieser äusserlichen und unwahren Auffassung begegnen, welche alles auf die Beschaffenheit der Quellen zurückzuführen und dazu noch zu Hypothesen betreffs derselben zu fliehen genötigt ist, da sie den Schlüssel zu dem allein richtigen und angemessenen Verständnis, den Zweck des Chronisten, entweder im voraus durch althergebrachte Vorurteile über ‚den Kompilator‘ aus der Hand gegeben oder ihn wenigstens nicht zu suchen bemütht war“ (Neue Untersuchungen über die Genealogien der Chronik I 1—9 und deren Verhältnis zum Zweck dieses Buches, Theol. Quartalschr., Tübingen 1884, 403 sqq). — Quia simili modo de aliis locis parallelis disputant, nolo plura exempla proponere; nam ubi alii vident documenta duplicata (ut Gn 1 et 2 de creatione hominis, Gn 6, 19 sq et 7, 2 sq de animalibus in arcam introductis etc.), alii omnia explicant aut ex diverso fine scriptoris aut ex diverso sensu verborum. Quidam videntur speciale ingenii exercitium reponere in conquisitione relationum parallelarum; unde fit, ut eas inveniant, ubi legentes sine tali mentis praeoccupatione nullum earum vestigium vel rationem conspiciunt.