De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 543

tionum sive explicitarum sive implicitarum, ex quibus quidem opiniones hominum, sed non veritas rerum disci possit. Nam teste Scriptura et traditione ipsa historia oeconomiae salutis, inde ab initio mundi usque ad Christum Dominum, est pars depositi fidei. Cessaret autem maxima pars Scripturae Veteris Testamenti pertinere ad depositum fidei, si esset collectio citationum, quae non essent verba Dei, sed verba hominum tantum. Tales partes non essent eiusdem auctoritatis ac ceteri libri sacri, neque ecclesia posset eas cum pari pietatis affectu suscipere et venerari. Neque ulla ratio perspicitur, cur Deus tales libros inspiraverit, ut iam supra dictum est . Immo ne prudens quidem homo componeret integram gentis historiam ex documentis vel citatis, de quorum veritate aut falsitate nullum iudicium ferret. Unde talem historiam (si hoc nomen meretur) ab hagiographis conscriptam esse non poterant primi legentes suspicari. Si praeterea iis perspicuum non erat res sumptas esse ex aliis fontibus sine iudicio de earum veritate, si vel exsistentia fontium iis ignota erat, necessario ducebantur in errorem. Hoc autem admitti nequit. Sit igitur haec conclusio: Citationes admitti debent, si aut sunt manifestae aut unicam vel optimam explicationem alicuius textus praebent; sed nequaquam servire possunt ut universale principium ad diudicandam indolem historicam Veteris Testamenti vel ad removendas omnes historicas difficultates .

536. Gravior etiam est quaestio de iis, quae in Novo Testamento ex Vetere secundum versionem LXX citantur. Notum enim est ab evangelistis et apostolis saepe poni verba Veteris Testamenti non secundum textum hebraicum, sed secundum versionem graecam. Quo facto utuntur exegetae ad stabiliendam authentiam canonis Alexandrini .

Supra n. 519; cf. 515 nota et Fonck, Der Kampf um die Wahrheit der Heiligen Schrift 191 sqq.

Haec iam pridem scripseram, cum de eadem re (in Revue Biblique, Avril 1905, 161) editum est responsum Commissionis Biblicae:

„Cum ad normam directivam habendam pro studiosis Sacrae Scripturae proposita fuerit Commissioni Pontificiae de re biblica sequens quaestio, videlicet:

„Utrum ad enodandas difficultates, quae occurrunt in nonnullis Sacrae Scripturae textibus, qui facta historica referre videntur, liceat exegetae catholico asserere agi in his de citatione tacita vel implicita documenti ab auctore non inspirato conscripti, cuius asserta omnia auctor inspiratus minime approbare aut sua facere intendit, quaeque ideo ab errore immunia haberi non possunt?“

Praedicta Commissio respondendum censuit:

„Negative, excepto casu, in quo, salvis sensu ac iudicio ecclesiae, solidis argumentis probetur; 1º hagiographum alterius dicta vel documenta revera citare; et 2º eadem nec probare nec sua facere, ita ut iure censeatur non proprio nomine loqui.“

Die autem 13ª Februarii anni 1905 Sanctissimus, referente me infrascripto Consultore ab Actis, praedictum responsum approbavit atque publici iuris fieri mandavit.“

Fr. David Fleming O. F. M., Consultor ab Actis.

Cf. Cornely, Introd. I 67 sqq, qui inter alia ait: „Postquam ab ineunte sacculo XVI in hanc quaestionem accuratius inquisitum est, dubitari iam amplius non