De inspiratione sacrae scripturae
p. 600
Potest contra haec obici doctrina, quam Franzelin, de alia re agens, his verbis proponit: „Principium iuris, a nemine catholico vocandum in controversiam, est illud fundamentale: ad munus ecclesiae pertinere sub assistentia Spiritus Sancti infallibilem custodiam, sicut verbi Dei generatim, ita etiam verbi scripti. Quod quidem non ita intellegendum est, ac si assistentia Spiritus Sancti promissa esset, ne umquam aut textus aliquis aut pars libri divini aut etiam liber integer intercidat. Quamvis enim specialis providentia Dei circa conservationem divinorum librorum tam Veteris quam Novi Testamenti tempore agnosci debeat, promissio tamen assistentiae Spiritus veritatis inducentis in omnem veritatem, et inde pendens infallibilitas ecclesiae in custodia depositi per se non includit indefectibilem conservationem omnium librorum eorumque partium, qui sint divinitus inspirati atque adeo contineant verbum Dei scriptum. Ratio est, quia libri inspirati non sunt unicum nec absolute necessarium instrumentum ad conservationem revelationis (cf. Iren. 1. 3, cap. 4); unde potest Spiritus Sanctus per ecclesiam conservare integritatem revelatae veritatis, quin ad hunc finem opus ei sit impedire, aut permittere nequeat libri vel partis libri inspirati iacturam.“
At hoc modo argumentum Salmeronis non destruitur; nam si v. g. epistula ad Laodicenses aliquando erat canonica, revelatum quoque erat et ad depositum fidei pertinebat hanc epistulam esse a Deo inspiratam et ecclesiae ut regulam fidei traditam. Nunc autem haec pars revelationis et depositi fidei periisset. Animadverte Salmeronem loqui de libro canonico, habebis solutionem difficultatis et totius quaestionis, de qua hic agimus. Videlicet nullus ex libris, qui interierunt, ea intentione Dei auctoris conscriptus et ecclesiae traditus est, ut omnibus proponeretur qua fidei regula; nam Deus, si hoc intendisset, librum conservasset. Ergo neque liber eiusmodi inspiratus dici potest ea plenitudine inspirationis, quae convenit libris canonicis, neque fortuito inventus in canonem recipiendus est. Canon est fixus et terminatus .
ART. II.
QUID CRITERIA INTERNA VALEANT AD INSPIRATIONEM LIBRORUM SACRORUM STABILIENDAM.
591. Protestantes, qui negant magisterium infallibile a Christo institutum, cum non possint ex sacra traditione probare inspirationem librorum sacrorum, ne tamen debeant recurrere ad traditionem pure humanam, receperunt se potissimum ad criteria interna, ob quae Scripturam volunt esse αὐτόπιστον. Criteria interna sunt, quae petuntur ex ipsa Scripturae indole, qualia sunt „antiquitas, rerum maiestas.
De Deo Trino thes. 4, n. 1; ed. 3, 42.
Cf. supra n. 329.